Latin
32.1 to 32.4
Ficino, Opera omnia 32.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Talia uerò de solio lesu leguntur, quem quidem hominem fore ac Deum Zacharias innuit quando dixit, eum pauperem super asinam imbellemque fore, nullis armis, sed sola pacis doctrina usurum, &tamen saluatorem regemque appellat, ubique regnantem. Dei autem hoc officium est. lacob in Genesi: Non auferetur sceptrum de luda, nec dux de femore eius, donec ueniat, qui mittendus est, &ipse erit expectatio Gentium. Vbi Hebraicus textus habet (dux) Chaldaeus habet (scriba) de filijs filiorum eius. Vbi Hebraicè dicitur, qui, Chaldaicè habetur Messias. Vbi dicitur, &ipse erit, &caetera. Hebraica ueritas habet. Ei gentes aggregabuntur. Constat autem lacob de Messiae aduentu loqui, sic enim Chaldeum declarat uolumen, quod sequentes Moses Gerundensis, &Chalchadias, &Chanihis Iudaei de Messia illic uerba fieri confitentur. Iesum uerò fuisse Messiam constat, quia Gentiles uocauit, saluauitque sicut ludaeos, &ab illis magis est cultus, ac etiam quia circa illius tempora ludaeorum sceptrum est ablatum. Cumque anni iam illinc usque ad nos mille quadringenti septuaginta quatuor praeterierint, nondum potestas ludaica restituitur. Neque fingere licet ani culis ludaeorum in Babylonia, uel ultra montes Caspios adhuc eis superesse regnum. Nam contra omnis reclamat historia, quin etiam Moses Aegyptius, caeterique doctores Hebraeorum affirmant, numquam licuisse uel licere posse cuiquam ludaeo extra promissionis terram, quicquam in causis criminalibus iudicare, qui ergo ludaeis extra ludaeam exulantibus regnum tribuit, manifestè delirat. Audiamus. Osęe uaticinium. Dies multo sedebunt filij Israel sine rege, &sine principe, &sine sacrificio, &sine altari. Talem esse pręsentem ludaeorum conditionem uidemus, deque ijs temporib. Prophetam fuisse locutum interpretes Prophetarum omnes tam Iudaei, quam Christiani confirmant. Carere ludaeos hodie legitimo sacrificio, patet, quia lex eorum sola illa ludęorum sacrificia probat, quae in regione promissionis efficiantur. Obijciunt ludaei nonnulli sceptrum de luda centum annis ante lesum fuisse ablatum, quando scili cet in Machabaeos sacerdotes potestas rerum translata est, qui non ex tribuludę, sed Le ui erant, quod &losephus narrat: Iesus autem natus est Herodis tempore, qui Machabaeis dicitur successisse. Ad hoc est responsio triplex. Prima quidem, quòd cum Machabaei ex tribu Iudae saltem secundùm maternam lineam fuerint, regnantib.