Latin
32.5 to 32.8
Ficino, Opera omnia 32.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
illis, non fuit omnino sublata ludae potestas. Secunda, quod Propheta lacob non de tribu hac, uel illa. sed de uniuerso populo ludaico intellexit. Tertia, quod quemadmodum omnes ludęo rum doctores consentiunt, semper fuit apud illos concilium quoddam septuaginta prudentum, ad quorum iudicium rerum grauiorum sententiae pertinebant. Concilium hoc camedrim appellabant, eratque tanquam senatus, &adhaerens uiuenti principi, &defun cto principe, principis uicem gerens quod quidem ab ipso Mose fuerat constitutum, &in Babylonica captiuitate assidebat ludaeis ducibus ludaeorum in Babylonia, &post re ditum assidebat ducibus illis in patria. Durauit autem concilij huius authoritas usque ad Re gem Herodem, qui ex patre Idumaeo &matre Arabe, ut inquit losephus, natus erat, ®num ludaeorum à Romanis accepit, sub quo natus est lesus. Herodes enim omnes illius collegij uiros interfecit, illudque concilium substulit, quod &Iudaei confirmant in libro Camedrim lerosolimitano &in libro Abodazara. Tunc igitur ablatum fuit non solum sceptrum de luda, sed etiam scriba de filijs eius, quod Chaldaeus praedixerat textus. Quamobrem quando Herodes, qui alienigena erat, regnum assumpsit, &omnes insuperquoteunque reperire potuit ex regia Dauidis stirpe peremit, tunc propriè ludaeorum Regnum funditus est sublatum, denique quando concilium disperdidit, tunc scriba de filijs ludae sublatus existimatur. Scribit Eusebius, Vespasianum, Domitianumque Imperatores iussisse omnes, qui ex genere Dauidis essent interfici, ut nullus ludaeorum regni reliquus foret. Nam &ipsi de aduentu Christi formidabant, sicut ab initio Herodes. Haec Eusebius accepit ab Egesippo. Aggeus. Hęc dicit Dominus exercituum, adhuc modicum unum, &ego mouebo coelum, &terram, mare, &aridam, &uenit desideratus cunctis gentibus. Magna erit gloria domus istius nouissimę magis quam primę. Modicum unum significat nobis hodie iam pridem uenisse Messiam, mouebo coelum, scilicet per eclypsim passionis, ac etiam per stellam illam à Magis uisam, terram scilicet per terraemotum in passione.