Latin
320.5 to 320.8
Ficino, Opera omnia 320.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Homo (ut aiunt) est animal naturaliter sociabile, eget enim necessariò multis, quae singu li comparare non possunt, cuncti uero in unum congregati, mutuas sibi uicissim operas subministrant. Praeterea quòd sociabile sit, indicat sermo quasi quidam alterius ad alterum humanae mentis interpres, quem natura homini non dedisset, nisi fuisset in coetu uicturus. Quamobrem naturalis est homini congregatio. Verùm si absque lege concurrant, paulo pòst mutuis disgregabuntur iniurijs, disgregati uerò, tùm multorum defectu peribunt, tùm uelut inermes laniabuntur à feris. Vt ergo uiuant, &bene uiuant, congregari eos necesse est. Sed rursus ut in coetu permaneant, omnino opus est lege. Ea inquam lege, cuius tanta sit authoritas, ut nemo uel uiolentia, uel dolo praeuaricari se posse, aut debere confidat. Talis autem esse non potest, nisi legislator sit, existimeturque diuinus. Denique ut talis sit habeaturque, oportet eum manifestis quibusdam miraculis ad homines diuina prouidentia mitti. Quem sanè Prophetam, humani generis diuinum ducem Plato &Auicenna cognominant. Huc tendit Platonicum illud in libro de regno. Quemadmodum bestiae nequeunt à bestia feliciter sine homine duci, ita neque homi nes ab homine sine Deo. Rursus in Protagora inquit, non potuisse homines simul uiuere absque lege, neque legem ad hoc sufficientem accipere à Prometheo, id est, creata quadam prouidentia potumisse, sed louem ipsum omnium creatorem ad homines unà cum lege misisse Mercurium, id est, Prophetam aliquem, &diuinae uoluntatis interpretem, &legis tam diuinae, quàm humanae latorem. Quod autem Deus Prophetas certis seculis ad officium eiusmodi mittat, sic unà cum Auicenna ostendere possumus. Si Deus humano corpori non solum in rebus omnino necessarijs, sed etiam commodis, accuratissime prouidet, uelut in supercilijs palpebrisque, &plantarum concauitate, multò magis animo, totique hominum generi in rebus praecipuis, maximeque ad bonum nostrum necessarijs prouidet, pręsertim eum bona minora maiorum gratia sint. Ideoque si minora bona ab initio statim nobis adsunt, absque dubio adsunt etiam maiora, quae adesse possunt, &causae sunt ut minora non desint.