Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 321
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem Deus circa legem diuinam, Prophetamque conditorem eius, ita prospicit, ut de cuius bonitate singula membra corporis iure conqueri nequeunt, multo minus animus ipse horum Dominus, uniuersumue genus humanum ulla unquam ratione conqueri possit. Probat insuper Auicenna animam quidem Prophetica lege uirtuteque imbutam, à diuina solum prouidentia mitti. Corpus autem ad animam Prophetae suscipiendam idoneum disponi à Deo non tamen proximè, sed per animas coelorum motrices, tanquam per ministros, ac etiam per coelos ipsos, quasi per instrumenta Dei, ita ut diuina lex, utpote incorporea, quamuis per coelestia corpora effici nequeant, quodammodo possit indicijs quibusdam à coelo acceptis significari, quod etiam ex multis Plotini disputationibus comprobatur, in quibus ille demonstrat, quae ad mentem nostram pertinent, à coeli corpore fieri nunquam posse, sed tamen significari. Siquidem mentes coelorum motrices nostra haec praeuident, cogitationesque suas saepe coelestibus quasi oculis nutibusque suis indicare uidentur. Tres obiectiones Lucretianorum, &solutiones. Prima.