Latin
321.1 to 321.4
Ficino, Opera omnia 321.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. On est credendum Lucretianis dicentibus, religionem non à iudicio naturali, sed à complexionis corruptione, consilij legibus, coeli impetu prouenire. Profectò à complexionis corruptione idcirco eam proficisci non arbitror, quia non est in hominibus complexio deterior, quàm in bestijs, praesertim ad ueritatis iudicium, bonique delectum. Homines autem soli ac sedulò religionibus occupantur. Sed neque etiam inter homines, qui deprauatam habent complexionem, hi sunt propriè qui colant Deum. Omnes enim corruptam non habent. Omnes tamen quodammodo Deum colunt, &coluere semper, neque tamen semper fuit hominum deprauata natura, neque rudes tantum homines adorant, sed etiam ingeniosi &sapientes, quod ostenderunt Persarum Magi, Aegyptij Sacerdotes, Prophetae Hebraei, Orphici, Pythagorici, Pla tonicique Philosophi, ac prisci Theologi Christianorum. Hi omnes sine controuersia mi rabili sapientia pollebant, &incorporabili sanctitate. Porphyrius de uoto disputans, inquit, pręstantissimos quosque apud omnes Gentes sapientiae studio uotis incubuisse, quales apud Indos Brachmanae, apud Persas Magi, similesque apud Graecos Chaldaeosque fue rint. Haec ille. Neque eos simulasse putandum, qui tum perpetuis operibus, tum uitae periculo linguae sancuimonia confirmarunt. Fuerunt &alij complurimi doctissimi Philosophi, Barbari, Graeci atque Latini, qui &si non tanta excellerent castimonia uitae, quanta illi quòs antè commemoraui, lionestis tamen moribus duxerunt uitam, religionibus fauere non dubitauerunt. Fieri quidem potest, ut aliqua ex parte horum aliqui simulauerint, non tamen omnes credo simulauisse, neque eos simulauerunt, omnis fuisse religionis expertes. Difficile enim est naturam prorsus exuere. Impios quidem prae caeteris fuisse traditur Diagoram, Dicaearchum, Epicurum, Lucretium, qui etiam natura cogebantur interdum nonnihil religionibus assentiri, quod eorum libri testantur. At sicut isti non nulla impunè contra religiones in medium protulerunt, ita &alij multi Philosophi palàm impietatis uirus euomuissent, si plurimi fuissent impij. Aliud autem est hunc aut illum religionis cultum non admittere, quod faciunt multi, aliud omnem religionem funditus tollere, quod tentauerunt quàm paucissimi, et illi quidem suspicantes potius, quàm pror sus asseuerantes. Porro si qui ingeniosi uiri ac docti in religióne reperiantur ambigui, non est mirandum. Duas enim aetates Plato scribit esse ualde religiosas, pueritiam, &senectutem.