Latin
325.1 to 325.4
Ficino, Opera omnia 325.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pręterea cognoscendo Deum, eius amplitudinem contrahimus ad mentis nostrae conceptum, amando uerò mentem amplificamus ad latitudinem diuine bonitatis immensam. Illic nos in Deum deijcimus, hic attollimus nos in Deum. Noscimus enim quantum ipsi capimus, amamus autem &quantum intuemur, &quantum ultra nostrum intuitum uaticinamur bonitatis diuinae reliquum superesse. Neque est amor humana cognitione contentus. Ea siquidem creata est, atque finita. Voluntas in solo primo &immenso quiescit bono. Quoniam uerò in hoc ipso amore tota consistit religio, nihil habent homines (ut Plato in Epinomide testatur) religione diuinius. Quae tanto est à falso alienior, quàm caetera hominum studia, quantò propinquius Deo summae ueritati nos compulat. Quare praesagium eius uerius est, quàm facultatum aliarum sententiae. Eius uerò praesagium bonis digna praemia pollicetur, malis minatur supplicia. Hominis sanctissimi probitati praemium dignum debetur. Probitas per summum habitum confirmata, indelebile bonum est, ac si mille annorum millia uixerit, semper similiter aget. Praemium igitur ea dignum nullum est nisi indelebile &aeternum, praesertim cum illud sit conuenientissimum praemium sanctitatis, cuius gratia sanctitas agit singula, quodue eius appetitum potest implere. Tale est il lud in quo est tota ratio boni. Est igitur eius praemium, immensi boni sempiterna possessio. Viuet igitur semper religiosus animus, ut dignum suscipiat praemium. Viuet sem per &impius, ut luat supplicia impietatis, qui infinitè peccat, quotiens pro finitis commodis Dei obliuiscitur infiniti, &malignum habitum contrahit indelebilem, per quem mille annorum millia sit peccaturus si uixerit, postquam statuit semel tamdiu peccare, quamdiu uiuet. Qui tamdiu iam deliquit diuinae iustitiae, cui futura secula praesentia sunt, quamdiu est, si uixerit, peccaturus, infinitum huic debetur supplicium iam infinitè peccanti. Adde quòd si uerae uirtutis praemium est aeteruum (Deum enim à quo tanquam principio pendet, respicit tanquam finem) sequitur, ut uitij quod deficit ab ęterno tam uirtutis praemio, quàm uitae principio, supplicium sit sempiternum. Nullum tale est in hoc tempore uitę breuissimo, erit igitur in futuro. Hoc pacto aduersa, quę in hac uita bonis, &prospera quae malis contingunt, compensanda uidentur, ne &pietas bonis damno sit, &ut in Phędone legitur, impietas malis sit lucro. Bonum quidem prodesse oportet, obesse malum.