Latin
325.5 to 325.8
Ficino, Opera omnia 325.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Obest in hac uita pietas, quae non solum praesentia bona contemnere, uerùm etiam Dei honestique gratia labores, &mortem subire compellit. Contrà prodest impietas quamplurimùm. Igitur ne desit iustitiae locus, alibi est ferenda sententia. Neque putandum est hanc iustitiae partem, quae humana respicit, ad Deum non pertinere, ad quem pertinet mundi totius administratio, in quo si singula intelligendo amandoque facit, ut Plato uult, sequitur ut faciendo intelligat ametque singulas, atque in toto curando, partes (quibus non curatis, non curatur totum) non negligat. Haec in legibus PlatoMundi uerò pars non mediocris est hominum species, administratrix &ipsa iustitiae. S. ergo diuina iustitia, ut Orphici canunt hymni, elementa suis quaeque distribuit locis, si rebus quibusque uel minimis pro sua cuiusque natura dispertit munuscula, cur non hominibus etiam pro meritis loca, pręmia, suppliciaque dispertiat? Deus frequenter uel bonos immunes, uel malos relinquit impunes, ut his indicijs nobis ostendat uitam alteram superesse, in qua iustitia, quae salli non potest, pro meritis impleatur. Nonnunquam uerò scelera, praecipuè grauissima, in hac etiam uita punit, ut ob hoc eius prouidentiam cognoscamus. Mitto in praesentia multa prouidentiae diuinae exempla. Philon ludaeus Pla tonicus, in libro de Prouidentia scribit, legem apud ueteres extitisse, sacrilegos uel cremari, uel praecipitari, uel suffocari. Cumque Philomelus &Onomarchus &Phaylus tem plum spoliauissent, paucis post diebus absque iudicum opera diuina quadam sorte eos in tria haec supplicia incidisse. Praecipit autem in legibus Plato, ne ob id unquam de diuina prouidentia dubitemus, quòd iniusti saepe homines hinc impunes uideantur abire, quippe cum nesciamus qua ratione, &ubi, prout ordini uniuersi conducit, singula singulis rependantur. Rursus in ultimo de repub. probat animum per uirtutem Deo simi lem, ideoque amicum euadere, atque idcirco ita à Deo curari, ut quaecunque contingunt, in bonum denique perducantur, &siue in paupertate, siue in morbis, siue in alia quadam ca lamitate sit constitutus, singula uel in hac uita, uel infutura aliquando conducant ad bo num. Neque ob hoc dicenda est bonitas diuina malefica, quod committi peccata permittit, punitque commissa. Profecto in regno Dei gradum suum obtinet natura rationalis. Huic motus conuenit liber.