Latin
333.1 to 333.4
Ficino, Opera omnia 333.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter ea multum probanda uidetur distinctio illa Platonica in metaphysicis Auicennae, uidelicet in mundo intelligibili procedendum esse ab intelligibili summo ad intellectus multos, tanquam à formatore ad uires inde formabiles, ac primum ab absoluto illo ad absolutos, qui nullo modo inde declinent, deinde ad intelle ctus qui paulùm quid ad sensibilia uergant, id est solum extrinsecus gubernanda, ita ut illis quoque, quasi extrinsecus accidere eiusmodi uideatur officium. Tertio ad intellectus, qui quantum in natura intellectuali fieri potest, naturaliter ad sensibilia iam declinent, id est, intrinsecus per uitam motumque regenda. Non enim aliter &sensibilis mundus cum intelligibili perfectè connectitur, &inferiora ad superiorum exemplar pulcherrimè atque optimè disponuntur. Hinc autem quartus quidam, licetumbratilis, sequi tur gradus, ut quidam putant, quasi nodus mentium cum corporibus, uitarum. uidelicet irrationalium species, quae, ut putant Platonici, tanquam umbrae quaedam mentes sequuntur per corpora procedentes. Sed ad diuina iterum reuertamur. Deum quidem esse negat nemo, esse uerò ipsum Dei, non certa quadam specie determinatur essendi, per quam siat esse tale uel tale, ne compositus sit Deus ex communi natura essendi, &ex aliqua addita differentia, id est, essendi proprietate. Igitur esse ipsum absolutum est, nullis limitibus circumscriptum, quod existit penitus infinitum, radix immensa omnium eorum contentrix &procreatrix, quae tale habent, esse uel tale. A simplici enim fonte omnis compositio manat. Igitur angeli esse habent, sed quisque illorum tale esse, uel tale, id est, cum hac aut illa proprietate in alia atque alia specie angelorum. Quapropter esse angeli non est infinitum, sicut esse diuinum. Non enim continet amplius totius essendi integram plenitudinem, neque omne esse existit, sed una quadam rerum specie clauditur, per quam ad unicum essendi modum determinatur. Par enim est, ut esse diuinum quod ideas, id est, species antecedit, perque species rebus ab ipso manantibus esse dispertit, hoc ipsum esse trahat in speciebus, ideoque diuersis speciebus modos essendi diuersos. Itaque esse angelicum in angelica specie terminatur. Species autem angelica, quam eandem uocamus essentiam, quae esse talis est fundamentum, quodammodo est infinita, non quidem ut Deus, sed quia secum ipsa permanet, totamque suae speciei seruat integritatem, neque quicquam in se accipit ultra speciem &speciei proprietates, cum nulli inferiori naturae propinquet, cuius contagione inficiatur.