Latin
333.5 to 333.7
Ficino, Opera omnia 333.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Atsi essentia haec angelica non differret ab eius esse, infinitum quoque diceretur &esse, quandoquidem in seipso &per seipsum subsisteret, esse uerò utrinque infinitum, ac per se existere, Dei solius est proprium. Item si esse eius ab essentia non differret, cum esse sit actus, certe angelus solus esset actus. Cùm uerò perpotentiam solam participatio fiat, nullius alterius participaret angelus, essetque undique simplicissimus, quod soli Deo congruere potest. Sic Deus infinitus est omnino, quia solum esse existit, atque esse totum, &omne. Angelus finitus est secundùm esse, secundum essentiam infinitus, adde &secundùm uirtutem quodammodo, operationemque. Nullius enim deterior is obstaculo cura sollicitudine impeditur, quo minus totam semper suam uirtutem quantacunque illa sit, exerceat operando. Forma corporis, qualis est anima rationalis, quia incerta quadam existit specie, sicut angelus, esse habet ipsa quoque finitum, essentiam autem partim infinitam, partim uerò finitam. Infinitam quidem, quoniam nihil unquam amittit quod ad speciem suam pertineat. Eius siquidem natura est actus uitalis, rationalisque, quem actum nec dimittit unquam, nec intermittit. Finitam uerò, quoniam admittit aliquid ul tra speciem, siue principia speciei, id est, affectionem hanc aut illam ad talem, uel talem humani corporis habitudinem, per quam sit forma uiuifica corporis, &ad numerum corporum numeratur. Essentia huius animae quantum infinita est, corporis capacitatem exuperat, uitamque agit intellectualem. Quantum uerò finita est, proportionem habet cum corpore, cumque ipso corpoream agit uitam. Ibi uis operatioque infinita uiget, hic contrà finita. Forma denique corporea undique est finita secundum esse, essentiam, uirtutem, &actionem. Secundum esse, quia esse eius certae speciei limitibus circumscribitur.