Latin
341.1 to 341.5
Ficino, Opera omnia 341.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Primo, quia aceruus talis non est in aliqua una specie, aut genere uno, neque eam habere unionem, per quam in una operatione, qualis intelligentia est conue niat. Deinde, quia partis actio tunc toti ascribitur, quando pars illa uel continuatur cum altera in unam essentiam, sicut hominem uidere dicimus, quia uideat oculus. Vel inesse unum, seu cum dicimus ignem calefacere per calefactionem, quae prouenit à calore &forma, quae talis pars ignis est, ut materiam alteram ignis partem formando ad unum esse perducat. Vel in unum agitationis effectum, ueluti cum dicimus animam unà cum brachio ensem uibrare, quia motio talis ab anima in ensem per brachium transeat. Mens autem apud illos neque continuatur cum animali in essentiam unam, neque in unum esse, ut constat, neque etiam in unum agitationis effectum, quia intelligentia nunquam mente egreditur, quò possit alteri praeter mentem communicari, neque expletur per aliquod instrumentum. Ex quo fateri coguntur contra ducem eorum Aristotelem propriè dici mentem intelligere, hominem uerò intelligere dici non posse, nisi impropriè admodum &absurdem. Neque adducant consuetum illud exemplum de coelo, quod coelum nonnun quam dicatur mouere seipsum, quia pars eius altera moueat alteram, atque ita homo intelligere, quia pars eius intelligat. Exemplum non consonat. Nam motus à mente coeli transit in coelum, intelligentia uerò neque ab humana mente transit in animal, neque econ uerso, sed afferent rursus aliquid aeque ridiculum, quod coelum à nonnullis intelligere affirmetur, cùm tamen pars eius intelligat sola. Quamuis rarò id audiatur de coelo, quod intelligat, de homine uerò semper, tamen quicunque illud dixerit, falsò acstultè loquetur, nisi forsitan existimet mentem illam cum coelo in unam speciem conuenire. Proinde quicunque aiunt omnes homines per unam mentem, &illam quidem ab hominibus separatam, intelligere, non minus delirant, quàm qui dixerint omnes per eundem oculum ab omnibus semotum singula cernere. Denique quando interrogantur quare nos operari dicimur ex eo, quod separata mens operatur, respondent, quia licet illa non sit for ma à qua habeamus ut simus, ab ea tamen habemus ut operemur. Quae quidem responsio ideò ridicula est, quia idem probat per idem. Afferunt Auerroici arctiorem quandam (ut putant) copulam inter mentem &animalis huius phantasiam, per quàm fiat homo unus, atque intelligens, quia scilicet mens speciem per quam intelligit, haurit à simulachro, quod sibi per sensus formauerit phantasia.