Latin
Cap. VII
Ficino, Opera omnia 340-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII. Ristoteles hominem esse uult animal ex corpore ac mente compositum. Siqui dem in libro primo de Moribus, statuit de foelicitate hominis propria disputare, quae in propria hominis operatione consistat. In decimo operationem homi Anis propriam esse inquit, intelligentiam, quia secundùm mentem, quae magis propria nobis est, quàm sensus, quae suprema pars animae sit. Addit nos uel mentem esse, uel maximè mentem, quum tamen uelit nos esse compositos. Quasi mens sit forma hominis maxime naturalis. In primo libro de Anima inquit, potius dicendum esse hominem per intellectualem animam intelligere, quam ipsam animam intelligere. Vbi fatetur Auerrois intelligentiam propriè, sicut &sensum esse totius compositi. Vnusquisque etiam experitur in seipso se aliquid intelligere, neque id facit, nisi per intellectum. Nos quoque in praesentia quonam pacto intellectus naturam inuestigaremus, nisi ipsi nos intelligeremus? Et quoniam intellectu magis pro arbitrio nostro utimur, quàm phantasia, quae saepe cogitur aliunde, familiarior, naturaliorque nobis intellectus est, quàm phantasia. Si Auerroici interrogentur, quid nam illud sit, quod intelligit proprie, cùm dicit Aristoteles, &Auerrois, hominem proprie intelligere, respondebunt neque mentem esse istud: non enim apud eos mens est homo, neque animal cogitatiuum, quia non habet intelligendi uirtutem, sed aceruum quendam ex mente &huiusmodi animal, &actionem mentis, quae intelligentia est, ipsi toti ideò tribui, quia soleat actio partis saepe ascribi toti. Stultum id quidem.