Latin
344.1 to 344.4
Ficino, Opera omnia 344.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Atque sic apparebit, intelligentiam mihi propriam esse, praesertim quum oporteat, si liberè moueor, eandem substantiam esse, quae persuadeat, moueantque, &quae persuadeatur, atque moueatur, alioquin libertatis nomen erit inane. Sed rursus ad idem diuerso quodam tramite procedamus. Quum compertum habeamus uiuum hoc corpus à mente moueri saepissime, in illis praesertim operationibus, quae praecedente consilio ordinatissimis modis ad finem rationalem con ducunt potius, quàm corporeum, quaerimus utrum mens per naturalem coniunctionem substantiae suae ad substantiam corporis ipsum moueat, an solummodò per imperium? Non uidetur per imperium solùm id facere, quia non aliter hoc faciet, quàm persuadendo, aut praecipiendo phantasiae, ut ipsa membra corporis moueat. Atque ipsa mouebit, si modò consenserit. Nunc autem saepenumerò intellectus agitat corpus contra phantasiae sensusque affectum, appetitu sensuum reluctante. Mouet itaque membra per naturalem quandam substantiae suae coniunctionem, ac per esse potius, quàm per imperium. Proinde si plerunque contra phantasiae inclinationem, ipsa phantasia minimè persuasa, mens tum sistit membra, tum mouet, idque facit intrinsecus, &eodem ordine, quo solet phantasia mouere, quis non uideat tunc quasi cessare ab opere animam illam cogitatiuam, atque esse superfluam, quum mens opera illius usurpet. Mentem uerò per modum naturalis formae mouere. Siquidem natura est intrinsecum motus statusque principium. Et quum pariat motum in membris externum, multò magis parere poterit motum intrinsecum in humoribus, qui facilius agitantur. Humores autem agitando qualitates eorum ad nutritionis opera temperabit. Rursus quantò magis uibrare poterit spiritus, qui aura uel leuissima commouentur. Dum intrinsecus spiritum tem perabit, spiritum exercebit in spiritu. Quid igitur opus est nobis geminis animabus, intellectuali, &cogitatrice, quum una sufficiat, nec minus possit mens &intelligere, &sentire, quàm cogitatiua sentire, &alere? Imò &alere potest mens, postquam uegetatrix non agere solùm potest, sed elementorum quoque motus actionesque peragere. Est profectò in nobis uis aliqua, quae esse ipsum, siue ens, &rationem ipsam considerat communiori quodam conceptu, quàm sit sensibile, uel insensibile, ac potest pro arbitrio aliquod intelligibile ad sensibile aliquod: imò singula &cuncta intelligibilia ad singula &cuncta sensibilia comparare, quò sit, ut eadem uis haec omnia noscat.