Latin
344.5 to 344.8
Ficino, Opera omnia 344.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quum uerò sensus insensibilia non attingat, neque percipiat quicquam communius uniuerso sensibilium genere, &phantasia ignoret uniuersalia, uis illa sola mens erit. Igitur in substantia mentis uis erit omnium sensibilium discretiua, sicut in phantasia, quae certem poterit phantasia quaedam excellens, sensusque intellectualis cognominari. Vbi sentiendi uis est, fit &sentiendi actus, modò non desit spiritus, in quo siue passiones corporis exprimantur, siue imagines qualitatum effulgeant. Spiritus autem lucidus subest menti efficiens ad officium sentiendi, ideoque excellens illa phantasia, quae in mentis substantia est, infusa spiritui cerebri cogitat, infusa oculorum spiritui, uidet, dum ex uno fonte multas effundit uires. Nempe si apud Auerroem phantasia corporea substantiae intellectuali ministerium praebet ad actum intelligendi, cur non etiam apud nos spiritus, qui phantasiam corpoream comitatur, eidem mentis substantiae seruiat ad exequendum phan tasiae illius actum, quae comitatur intelligentiam? Ac si membra terrestria corporis motum à mente suscipiunt, atque ad exteriora transmittunt, quid obstat quò minus ignei spiritus per mentis praesentiam illustrati, imagines corporum occurrentes mentis offerant phantasiae? Quamobrem in eadem mentis substantia uis intelligendi, sentiendi, nutriendique locatur, in qua etiam tota uis consistit, liberè operandi, atque mouendi. Quando enim aliquid per rationem acturi sumus, necessario antecedit in nobis ratiocinatio illa, quam supra descripsimus. Quae si sparsa per multas substantias, quasi personas fuerit, non exibit in actum. Oportet enim omnem effectum ad unam causam principalem reducere, in qua tota agendi facultas &ratio colligatur. Actionis autem humanae ratio in illa ratiocinatione consistit. Tota ergo in mentis natura concluditur, quae quidem natura sufficiens erit humanae actionis principium, tum quia in ea tota ratiocinatio est, tum quia illi etiam soli corporis obediunt membra, oculus, lingua, manus, pedes, tam facilè, tam cito, tam assiduè singulos penè mentis nutus percipiunt, &sequuntur, ut incredibilesi, mentem non esse propriam horum formam, familiaremque rectricem. Ratio quarta, quia uires animae se uicißim tum impediunt, tum mouent.