Latin
349.5 to 349.8
Ficino, Opera omnia 349.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si ita est, longius discedit à nihilo, &propinquius ad actum accedit summum, unde est omnis perfectio, non igitur sola potentia est. Proinde si materia inter actum atque nihilum tenet medium, &quod infra eam consideratur, non est usquam quòd super eam actus existit, aut actu, quaerimus ubi locemus mentis essentiam. Profecto si ipsa est aliquid, infra materiam non locabitur. An fortè in eodem perfectionis gradu, quo &materia constituetur? Nequaquam. Nihil enim praestantius susciperet, quàm materia. Accedit, quòd sicut ea, quae per quantitatem sunt aequalia, per eam sunt &unum, ita quae inter se secundum perfectionem aequalia sunt, perfectione sunt unum. Perfectio in forma est, per formam species. Quae ergo perfectione unum sunt, sunt unum forma, &unum specie. Hinc accidit, ut duae quaedam rerum species aequè perfectae inter se esse non possint. Quare mens est, quae alia species, quam materia, in eodem perfectionis gradu, dum materia non locabitur, ergo in gradu praestantiore. Si super materiam ponitur, erit actus, aut saltem actu. Et tantò magis actu, quàm formae reliquae naturales, quantò longius, quàm omnes multis gradibus remota est à materia, &actui diuino propinquior. Si actu est, neque in genere sensibilium collocatur, certè super rerum sensibilium actum in genere, &in specie intelligibium intellectualem secundum certam speciem habebit actum, siue intelligibilem. Quinetiam in genere rerum actum habebit uitalem, quo uiuificet sensibilia. Quod si dicatur sic se habere ad formas intelligibiles, sicut materia se ad sensibiles habet, exemplum quidem hoc erit, utcunque poterit ue rum, non tamen coget mentis essentiam esse totius actus expertem. Opinabitur forse Auerioicus aliquis rationes superiores ita demum se subterfugere, si concesserit ipsa potentiae merae naturam non esse ad extremum punctum coarctatam, sed habere in se ali quam latitudinem, qua intendatur, &remittatur, ita ut eius perfectio naturalis in mente sit intensior, in materia uerò remissior. Sed neque sic quidem subterfugere poterit. Sicut enim numerus actus est, actus summus, sic potentia mera summa potentia. Quòd uerò in aliquo genere tenet summum, id certum (ut ita dixerim) habet limitem, ultra quem genus non porrigitur, citra quem quod est, nondum est summum, neque etiam merum.