Latin
350.1 to 350.4
Ficino, Opera omnia 350.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe qualitas non aliter cadit à sui generis summitate, quàm per quandam oppositi generis mixtionem. Praeterea si natura potentiae in mente est perfectior, quàm in materia, per aliquam superadditam sibi perfectionem mens non est potentia pura, quòd si per seipsam, tunc potentia ipsa intensior est in mente, remissior in materia. Aut ergo secundum magis, aut secundum melius est intensior. Si uidetur primum, materia non amplius erit extrema potentia, quum sit alia, quae magis potentia est, si secundum, mens non erit potentia mera, quia quod est melius, summae bonitatis magis est particeps. Ea uerò summus est actus. Quum igitur mens non est potentia mera, non est in ea substantialis, sed accidentalis potentia, &quia potentia actusque congruere debent, accidentali quidem actui subiecta erit, substantiali nequaquam. Quapropter ex ipsa &substantiali actu intel lectus agentis non potest tertia quaedam substantia fieri. Potentia enim secundum quid, ut inquiunt Metaphysici, aliquem simpliciter actum non suscipit. Putant Aristotelici intellectum capacem uniuersales rationes rerum naturalium tunc intelligere, quando earum formas absolutas intelligibilesque acceperit. Quoniam uerò in seipsis tales non sunt, &fieri actu intelligibiles non aliter possunt, quàm per naturam intellectualem, atque agen tem, intellectum aliquem efficacem introduxerunt absolutarum formarum procreatorem. Si natura haec intellectus agentis sit uirtus quaedam eidem essentiae insita, cui &capax uirtus innata est, quid opus est Auerroica illa geminarum substantiarum congerie? Sin autem alia quaedam substantia sit hac excellentior, quae uim intellectualem transfundat per substantiam mentis capacis usque ad simulacra phantasiae, atque ijs simulacris praestet uim formarum intelligibilium efficacem, quod Auerroici arbitrantur, multò &prius, &magis uim eandem ipsi mentis capacis substantiae largiatur. Illa substantia modo larnietur stabili, haec substantia modo stabili capiet, quum utraque sit aeterna. Ipsa igitur substantia eadem quae capacem uim habet, habebit &efficacem, neque opus erit ad duo illa mentis officia substantiarum coitu geminarum.