Latin
363.1 to 363.3
Ficino, Opera omnia 363.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde sequitur formas huiusmodi esse particulares, propter ipsam corpo ralium singularitatem simulachrorum. Quod quantum intelligentiae puritatem impediat, nemo sanae mentis ignorat. Profectò quum simulachra ad formas tanquam agentia extrinseca comparentur, nunquam efficient, ut forma altera distinguatur ab altera, nisi singula simulachra formis singulis inde manantibus, certas quasdam conditiones adhibeant, quibus formae inter se non aliter discrepabunt, quam simulachra inuicem. Itaque absolutae formae non erunt, dum ad simulachrorum angustias contrahentur. Omnino autem incredibile est, duas absolutas formas in eodem subiecto reperiri solo numero differentes. Eo enim ipso quòd neque ratione essentiaque different, neque subiecto, cogentur per qualitates peregrinas inuicem discrepare, unde absolutae non erunt. In duobus autem subie ctis esse illas non est impossibile. Simul enim inuicem distinguentur, quia distincta subie cta formabunt, &absolutae manebunt, quoniam à subiectis non formabuntur, quando subiecta simplicia fuerint, &ab infectionibus aliena. Quarta. Quia uel eadem esset multorum hominum scientia, uel superfluorum qualitates. Cap. XVIII. Valitates omnes tam à termino, quàm à conseruante externo absolutae, quae sunt unum specie, si in idem concurrant subiectum, fiunt etiam numero unum. Nam quae specie conueniunt, conueniunt &forma. Quòd si materia insuper conueniant, propter subiectum, omnino sunt unum. Quapropter in una uii gutta dulcedo est simul, atque rubedo, quae duae qualitates diuersae sunt specie, non tamen duae dulcedines ibidem sunt, duaeue rubedines. Etsi imagines splendoresque qualitatum possunt in eodem esse, secundum numerum solummodo differentes, seu duorum ouorum imagines in oculo &phantasia, ac etiam duarum candelarum lumina duo in eodem aëre, quoniam ab externis dependent assiduè, &idcircò sequuntur eorum numerum, quorum uel imagines sunt, uel lumina potius, quam subiecti, illae tamen qualitates, quae &uerae sunt, &sequuntur subacti naturam potius, quàm obiecti, unum fiunt, numero per subiectum, si unum specie fuerint.