Latin
363.4 to 363.7
Ficino, Opera omnia 363.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Absoluta autem mentis forma ideo uera stabilisque eius qualitas est, quia non est peregrinorum accidentium imago, uel umbra, uel splendor, sed intellectualis substantiae partus substantiarum exemplar, regula ueritatis ab intellectu dependens, non ab externis. Quapropter non sunt in mente formae quaedam absolutae, solo inter se numero differentes. Vbi contemnere licet Auerroicam illam obiectionem. Simulachrum, inquiunt, formae intelligibilis principium est, quot igitur occurrunt simulachra simul, totidem formae fiunt, quia simulachrorum quodlibet seorsum ab alio formam potest sufficienter efficere. Nos autem dicimus simulachrum neque esse formae principium, si modò forma uniuersalis sit, neque mentis capacis praeparationem ad formam suscipiendam, ne prius sit in mente, quàm forma, aut certè mente similius, sed esse occasionem quandam ad uirtutis agentis incitamentum. Quod etiam efficiet nunquam, si in alia substantia ipsum sit in alia forma. Si uerò in eadem sint anima, ut certè sunt, quodammodo occasionem praebeat, aliàs declarauimus. Quando igitur simu lachrum auri sese offert, si mens formam auri antea nunquam acceperat, ipsa producit, nacta occasionem ad producendum. Si autem produxerit aliàs, eamque possidet, non producit aliam, sed quam possidet, educit in actum. Vnam uero duntaxat producit, atque educit, etiam si mille simulachra speciei eiusdem occurrerint. An non animaduertis quando mille homines oculis conspicis in theatro, &horum mille postea mille simulachra recolis simul in phantasia, interim mentem ita considerare. Pulchrum animal homo est, societate gaudens, solers, religiosum? Hic mens de nullo illorum mille ita pronunciat, sed de una cunctorum communi natura, de communi animalis rationalis substantia, de communi definitione societatis ipsius solertiae, atque religionis. Vnum hoc iudicium de una cunctorum hominum seu uirtutum natura non potest mens commodius, quàm per unam speciem, &similitudinem facere. Vbi apparet eam à mille hominum simulacris unam duntaxat hominis speciem hausisse, idemque facere semper in omnibus speciei eiusdem simulachris quantumcunque diuersis, ab omnibus equorum simulachris unà collectis equinam speciem unam, non autem à simulachris equi &hominis speciem unam, sed duas. Hoc in seipso quisquis unquam aliquid intelligit, experitur. Quapropter quando centum homines equum uident, centum colligunt in phantasiis equi simulachra.