Latin
369.1 to 369.4
Ficino, Opera omnia 369.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ac si modus agendi sequitur essendi modum, angelus qui in essendo omnino est à corpore liber, erit quoque liber intelligendo. Neque formabitur à corporibus, qui corporibus est excellentior, &cum ipsis commercium habet nullum. An forte in angelicam essentiam flectet intuitum? Flectet quidem, sed in angelo solum perspiciet angesum. Nam tantum in angelica natura uidebit, quantum ipsa se porrigit. Ipsa in genere solum est angelico. Angelum igitur uidebit in ipsa, reliqua rerum genera haud clarè discernet. Nempe si materia cognitionem impedit, essentia uerò creata nonnihil habet materiae simile informeque &fuscum, sequitur ut nulla creata mens quatenus in nudam quasi caliginem aspicit, uisionis claritatem adipiscatur, perinde ac si Lu na in se respiceret nondum lumine Solis illustris. Ergo sicut oculus colores non cernit nisi per formas ipsas colorum, ita neque mens perspicue rerum uidet genera, nisi per ipsorum formas, siquidem forma est agendi principium. Essentia singeli solius est angeli for ma, atque illa quidem quodammodo fusca. Dei uero essentia, imo ueritas bonasque, omnium est forma, luxque purissima, radix, ratio &exemplar. Per hanc itaque solam tanquam per Solem conspici omnia possunt. Nunquid ergo per ipsam Dei essentiam angelus cuncta discernet? Non quidem per absolutam Dei essentiam absque medio. Quo enim pacto essentia infinita potest tanquam forma finitae menti nulla praeparatione intercedente congruere? oportet tamen mentem ipsam aliquam in se formam habere, per quam agat intelligendo. Quapropter angelus formas &exemplaria rerum Dei essentia suscibit, atque ut oculus per Solis lumen colorum omnium effectiuum, colorum eorundem suscipit formas, uidetque colores, ita mens angeli per Dei lumen rerum omnium effectiuum, earundem rerum accipit species &intelligit. Merito Deus prius pleniusque format spiritalem materiam ipsi proximam, id est, mentes angelicas, quàm remotissimam ab eo mundi materiam. Sed multi sunt gradus mentium, &multò plures quàm corporum, ut Dionysius tradit Areopagita. Voluit enim optimus artifex plures in praestantibus operibus suis gradus statuere, quàm in operibus uilioribus. Sic Dei ciuitas erit pręclarior, si plures sint in ea nobilium &liberorum gradus, quam mercenariorum atque ser uorum. Talis est utique mentium ad corpora comparatio.