Latin
369.5 to 369.8
Ficino, Opera omnia 369.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quot autem praecipui sint in angelicis gradibus ordines, satis ex Dionysij mente tùm in libro dem religione, tùm in Pau li raptu disseruimus. Quo etiam pacto Platonici in nouem ordines diuidant, significauimus aliàs, quoniam uidelicet angeli intellectus quidam sunt summum ipsum intelligibile contuentes, in quo essentiam, uitam, intelligentiam contuentur. Sed illic in essentia tùm uita, tùm intelligentia est per essentiae modum. Rursus in uita sunt reliquadeo similiter per modum uitae. Item in intelligentia duo similiter reliqua, id est, uita &essentia per quendam intelligentiae modum. Illic igitur summum unumque intelligibile intri diu iditur, perque tria deinde multiplicatur in nouem. Eodem quoque ordine intellectus ipsum considerantes in ordines nouem distribuuntur. Atque hoc pacto angelos soli deditos contemplationi Platonici diuidunt. Eos autem qui mundum quoque gubernant; quidam duodenario septenarioque patiuntur in primis secundum duodecim Zodiaci signa, septemque Planetas. Deinde his alios quosdam angelorum exercitus addunt, pro stellarum numero in quauis sphaera mundi certis officijs incumbentes, totidem quoque daemonum haeroumque turbas angelis obsequentes, ac denique totidem particularium or dines animarum sese numinibus supernis accommodantes. Sed mittamus nunc daemonicos heroicosque exercitus, satis est intellexisse Platonicos mentes supra nos innumeras posuisse, in quibus nominandis non solum angelorum, sed etiam archangelorum &principatuum nomina à nostris lamblichus accipit, lumenque diuinum per omnes quasi per uitra putat ad nos usque descendere. Quamobrem per innumerabiles penè spirituum mediorum gradus radius ille diuinus formator mentium ad infimas usque deuenit mentes, quales sunt hominum animę. Quatuor uerò hic consideranda uidentur. Primò quidem radius ille diuinus, deinde species rerum in ipso, quas &rationes creandarum rerum, ideasque uocamus, tertio mentes, quartò mentium uires. Radius prout in simplicissima Dei unitate consistit, unus est prorsus &simplicissimus, atque unicam ideam diuino offert oculo, unam scilicet Dei essentiam, sed illam quidem per multos essendi modos creandis rebus communicabilem.