Latin
370.1 to 370.3
Ficino, Opera omnia 370.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Qui modi apud Platonem illae ipsę ideae sunt rerum quae pertales modos sunt producendae. Vna igitur essentia Dei, una est idea, idearum omnium uicem gerens, perque hanc unicam Deus cuncta circumspicit. Radius ille dum manat ex Deo: quò longius à diuina unitate procedit, eò magis fit multiplex, &qui unicam Dei oculo ideam in primis obtulerat, multas iam ac plures deinceps, &plurimas oculis offert angelicis: quemadmodum linea à centro producta, quae in eo indiuidua erat, quo discedit longius, eo in plures partes extenditur. Imò quemadmodum Solis radius in Sole ipso unicam praefert lucis formam, multas in igne, plures in aëre atque aqua, in terra quàmplurimas, sicut se haber radius ille diuinus, ita &mentes in quas infunditur. Quo enim propinquior mens est unitati diuinę, eo est unita magis &simplex. Quo remotior, contra. Capit autem quaeque mens pro natura sua radium uenientem, quapropter simplicius supremae mentes illum capiunt reliquae multiplicius. Vnde paucae ideae à radio in sublimi mente pinguntur, in sequente plures, plurimaeque deinceps. Quoniam uerò quo quid simplicius magisque unitum est, eo est &potentius, ideo in altioribus mentibus uis intelligendi perspicacior uiget, hebetior in sequentibus. Quo fit ut per illas ipsas pauciores ideas non pauciora uideant mentes superiores, quàm per plures ideas reliquae: sicut medicus peritissimus futuros in aegrotante casus unico praeuidet signo, pluribus signis eget ad iudicandum imperitus, plurimis quoque imperitissimus. Et unico nutu intelligit sagax minister quid iubeat Dominus, tardiores multis indigent uerbis. Ergo tùm propter recentis radij simplicitatem, tùm propter sublimium mentium unitatem, earumque ipsarum mirabilem perspicaciam, paucissimae communissimaeque in arce angelica sunt ideae, plures magisque speciales perordinem in sequentibus. Exemplum accipe ueritati (ut arbitror) simile. Communissimum omnium Peripateticis esse ipsum uidetur. Hoc in duo diuiditur. Alterum est per se: alterum haeret alteri.