Latin
384.5 to 384.8
Ficino, Opera omnia 384.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed licet diffidant nonnulli, plurimi men confidunt. Et illi ipsi qui uidentur diffidere, sperant simul se forè perpetuo potest unquàm spes huiusmodi ex animo nostro penitus extirpari, utpote quae sit nob naturaliter insita. Solent illae species esse fallaces, quae aut casu quodam, aut usu à sensi bus habent originem, qualem profectò non habet aeternitatis opinio, cum sensus nihil percipiat nisi caducum, &cogat nos suspicari quandoque, ne fortè qui decesserunt è uita, nihil sint amplius post quam uidentur nusquam. Itaque immortalitatis spes naturalem sequitur rationis instinctum, cum eam speret animus non modo non conferentibus sen sibus, sed inuitis. Ergo certè nihil magis soleo admirari, quàm quòd nostrum id quisque speret, quandoquidem semper inter caduca uersamur, neque tamen sperare desinimus. Quod quidem significat hanc spem naturae firmitate constare. Illud quoque considerandum arbitror, quòd uidelicet non esset mirum, homines etiam si euidentiores de immortalitate rationes haberent, quàm de reliquis omnibus, adhuc tamen magis hac in re rationibus ipsis diffidere quàm in caeteris. Quod enim amamus multum, ei multum metuimus. Nihil autem magis quàm uitam diligimus sempiternam, ob eam maximè rationem, quia maximè naturalis est nobis. Omnino autem ipso mortis metu coniectari possumus aliquem nobis sensum superfore post mortem. Nam si animus ideo timet mortem, quia perpetuas odit tenebras, atque à diuersitate naturae odium proficiscitur, perpetua lux est animus. Aut saltem tenebras sempiternas non aliter discernit, quam per lucem aliquam sempiternam, hanc absque immensa luce contueri non ualet. Si lux animae quae mens eius est, ita se habet ad ipsam lucem, sicut animae uita ad ipsam uitam, &lux animae super immensam lucem reflectitur, necessariò animae uita uitam complectitur infinitam. Quinetiam qui uita magis cum uita congruit, quàm lux cum uita, si lux animae suo modo, id est, intelligendo uitam attingit immensam, multò magis animę uita modo suo, id est, uiuendo uitam assequitur infinitam. Porrò qui tenebras horret, secum ipse consu ltat, nunquid semper uicturus sit absque corpore, an defuturus.