Latin
Cap. VIII
Ficino, Opera omnia 385
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quidem consultat o significat animum relicto corpore iam tunc sese recipere in seipsum. Non enim reflect. tur in seipsum corpus, neque eleuatur in uitam à corpore separatam. In ea ipsa consuliati ne dijudicat quantò praestantior sit uita sempiterna à mortali corpore libera, quàm aut uita praesens, aut uitae priuatio, exoptatque liberam &aeternam. Iudicare autem ita &exo ptare non posset, nisi talem uitam in seipso prius experiretur. Si uita libera longe diuersa est à seruili, &tamen animus corpore clausus experitur ipsam, exercetque, quanto magis solutus à corpore eam potest implere. Praeterea in eadem deliberatione disceptat mens, num queat aliquid per se deposito corpore agere, necne. Ac si queat, non diffidit seorsum à corpore se uicturam. Vbi iam nunc, quamuis cum corpore ducat uitam, agit tamen sine ipso nonnihil, quando iudicat quid sit, &quale idipsum quod dicitur sine corpore operari. Quis enim per corpus aliquod omne corpus abijciat? Quis cum corpore hoc secernat corpora omnia? Quis operando cum corpore agat operationem illam, quae fit sine corpore? Agit autem quodammodo operationem aliquam, quae est sine corpore, qui eam ipsam excogitat, &effingit. Excogitatio enim actus est animae. Quòd si dume in corpore, agit aliquid sine corpore, longè magis poterit sine ipso agere extra ipsu Atqui, quod mirum est, usque adeò inuictus est animus, ut quicunque eius aeten lum indicunt, superentur ab ipso. Nam siue Lucretiam ignauem certent, non expugnat siue alij strenuè pugnent, quia eiusdem animi armis, aculeisque pugnant fortiter, imò an mus ipse pugnat. Ideò animus ipse quando uidetur succumbere, tunc maxime superat. Excellit enim quàm maximè. Ac si se perimere uideatur, uidet denique se perempturum. Qui uidet quicquam adhuc spirat. Ex ijs patet, qua ratione si mortis metus à tenebrarum horrore proficiscatur, in eo ipso ostendatur immortalitas. Forsitam qui formidat mortem, non tam horret tenebras, quàm uel poenam, uel moestitiam uaticinatur, &timet. Quod equidem potius arbitror. Ex quo etiam immortalitas declaratur. Sicut enim nemo cupit illa, quae profutura non sperat, neque prodesse putat, nisi percipiantur, ita nemo metuit, quae nocitura non iudicat, neque arbitratur obesse, nisi percipi possint. Cupido enim uoluptatem in boni adeptione respicit, aut uitatione mali, metus dolorem in mali praesentia, aut absentia boni. Voluptas autem &dolor absque cognitione non fiunt. Ergo qui uitae statum cupit propter uoluptatem, qua in tempore uitae perfunditur, idem quoque statum post mortem metuit, propter dolorem, quem sit in eo tempore percepturus. THEOLOPLA