Latin
402.5 to 402.7
Ficino, Opera omnia 402.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Non quia nascatur ex corpore. Vnde igitur, nisi quia diuina uoluntate comes fit corporis? Quando Deus simul initium praebet utrisque, non tamen praebet principium idem. Igitur neque naturam eandem, neque exitum similem, sed initium, ut diximus, idem. Vnde &numerum tradit eundem. Hinc affectus animae ad naturam corporis augetur, quia corporis initium comitatur. Atque in huius creatione mutatio, quae una uidetur, est triplex. Mutatio quidem animae ex nihilo ad esse per Deum solùm facta, creatio est: mutatio uerò corporis non uiuentis ad uitam ipsam ab anima capienda, formatio quidem corporis, animalis autem generatio nuncupatur. Creationis terminus, ad quem dirigitur anima, in seipsa est, diuinae solùm aeternitati respondens, quae terminus est, à quo creatio prouenit. Formationis autem terminus, ad quem sit, est anima, non tam in seipsa permanens, quàm in corpore. Terminus uerò à quo sit, uidetur esse natura. Denique generationis terminus, ad quem est animal ex anima corporeque compositum. Terminus autem à quo, fermè similiter est natura. Natura, inquam, non particularis tantum, sed etiam uniuersalis, in cuius uirtute particularis corpus ad animam praeparat. Vniuersalis uerò natura, uirtus quaedam dicitur, siue instrumentum animae mundi. Ideò Plato in Philebo dixit: Si mundus anima careret, undenam nos haberemus? Non quia ab anima mundi sit anima in seipsa, sed quia per eius operam sit in corpore. Animas enim nostras ab eodem Deo, &ex eodem fonte, quo &superiores omnes fieri Timaeus ostendit.