Latin
403.1 to 403.4
Ficino, Opera omnia 403.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc illud quoque ostenditur, quod Timaeus inquit, rationalem uidelicet animam à solo Deo esse: irrationalem uerò uitam sub ea corpori mancipatam à dijs coelestibus, Deo iubente, pendere, quia scilicet &corpus ad ipsam praeparant, &animam nostram ad eam corpori infundendam corroborant. Sed haec tanquam hic superuacua dimittamus. Sint igitur, dicet aliquis, animae multae, incipiant etiam cum corporibus, hoc aures non offendit, hic tamen unus restat scrupulus, quonam pacto conueniat Deo singulis momentis ad libidinem concumbentium animas singulas procreare. Non malum est concubitus, quoniam ad bonum est naturaliter institutus, sed defectus moderationis in animis concumbentium. Non fit ex priuatione moderationis, sed ex concubitu corporis generatio. Huic generationi Deus distribuit animas, non ad libidinem coeuntium, sed ad praescriptam prouidentiae legem, quae &numerum, &tempora concumbentium ab initio rerum uidet in aeuo. In aeuo iamdudum concipit animas. Cur ergo Deus animas parit quotidie? Quia non simul, sed per successionem erant corpora generanda. Adde, quòd continue illuminat angelos, &sicut nunquam desistit mentes superiores formare, ita nunquam cessat mentes infimas procreare. Perpetua illic formatio sit, hîc perpetua procreatio. Procreatio, inquam, tandiu assidua, quandiu Sol Dei uicarius continue supe riora illuminat corpora, &continuè generat infima. Decet immensam Dei potentiam, ita semper sese potentem ostendere mentium oculis, ut uideant Deum in infimo gradu mentium, propter ultimum mundi locum continuè aliquid ex nihilo procreantem, ut hoc effectu continuo infinitam omnino Dei potentiam clarius agnoscant in infinitum creationis actum infinitè, si placuerit, peragentem. Venerentur eam illuminantem in coe lis. Admirentur (ut ita loquar) in terra creantem. Excellentior sanè operatio est creatio, quàm illustratio. Illa igitur magis, quam haec conuenit Deo: haec continua fit à Deo. Illa igitur pro Dei arbitrio fit continua, Coelos mouent ministri Dei. Hoc motu sequentia generantur, dum species quaelibet rerum in terris aliquid agit, &in agendo ministra fit coe li. An Deus ipse solus agit nihil, quandiu caetera omnia aliquid operantur? Absit ut primus actus agat nihil, agentibus alijs. At inquies eum agere satis, dum agentia non deserit reliqua, sed uim illis operandi suppeditat. Non satis est istud.