Latin
403.9
Ficino, Opera omnia 403.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quia summa, ideo singula fundit, tum sigillatim singula semel ab initio rerum, tum cuncta summatim quotidie, prout creando animam, quae rerum medium est, effundit è sinu proprio uniuersa, quae summatim confunduntur in medio. Vnde anima descendit in corpus. Cap. IIII. VNdenam descendit corpus in anima? Reuera quum Deus extra locum adsit omni loco, &anima non claudatur loco, momentoque, &creetur, &adsit, neque dicendum est propriè eam descendere, neque unde descendat est quaerendum. Sic enim ab ipso Deo manans adest corpori (ut ita dixerim) sicut a Solis lumine radius oculo. Sed delectat interdum unà cum priscis confabulari.