Latin
404.1 to 404.4
Ficino, Opera omnia 404.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur si Zoroastri &Mercurio credimus, ex amplo demittitur ambitu mundi. Atque ut illorum sententiam ordine inferam, infima mens supremo corpori primùm adhaeret, neque haeret solummodo, sed infunditur, quo tanquam medio crassioribus corporibus copulatur. Spiritus simplex immortalisque, non aliter composito mortalique corpori, quam per corpus simplex &immorta le coniungitur. Neque id quidem iniuria, quoniam anima per suam essentiam corpori praestat uitam. Essentia eius uita est sempiterna. Sempiterna uita, cui primùm haeret, haeret in sempiternum, praesertim quoniam essentia animae immutabilis est, quò fit, ut immutabi liter proximum sibi corpus uiuificet. Siquidem perpetuae uitae proprius actus est uiuifi catio sempiterna. Tale quiddam opinari poterit aliquis, Aristotelem cogitauisse in secun do de Generatione animalium libro, ubi quum probauisset intellectualem animam esse à corpore separabilem, propterea quod cum operatione sua non communicat operatio corporalis, paulò pòst subdidit, huic animae conuenire corpus aliquod, quod sit à geniturae corpore separabile. Ex quo etiam apparet, quod contra Auerroem in superioribus quaerebamus, scilicet intellectualem animam esse formam, corpus uiuificantem, praesertim quia quum Aristoteles ibidem probauisset, ex tribus animabus, scilicet uegetali, sensua li, intellectuali, hanc solam esse, &ab extrinseco, &à corpore separabilem, quia huius tan tum operatio per se absque instrumento possit expleri, subiunxit has omnes, scilicet tres ani mas pariter esse in semine, secundùm potentiam. At uerò si quis haec consideret diligenter, inueniet non posse potentiam ullam his esse communem, per quam corpus pari ad tres animas, modò in potentia sit, nisi facultatem quandam, qua ab intellectuali anima similiter atque ab alijs uitam motumque accipiat. Sed iam ad corpus animae proximum redea mus. Hoc uocant Magi uehiculum animae, aethereumque scilicet corpusculum, acceptum ab cethere, immortale animae indumentum, naturali quidem figura rotundum propter aetheris regionem, sed in humanam effigiem sese transferens, quando corpus humanum ingreditur, atque in priorem se restituens, quum egreditur.