Latin
42.5 to 42.8
Ficino, Opera omnia 42.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm ergo Esaias de seruo Dei asserit, quod liuore eius alij sunt sanati, &quod Deus in eo iniquitatem caeterorum omnium posuit, certè non loquitur de populo ludaeorum, ob cuius poenas alij non seruantur, sed ut ipsi asserunt, puniuntur. Secundùm signum, Esaias ait, quòd seruus ille Dei iniquitatem non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius. Iudęi autem auari tiae, &foenori, mendacio, sceleribusque mancipati sunt. Ac etiam ipsimet concedunt, propter scelera sua in hac miseria uiuere, &authoritate Deuteronomij, compulsi fatentur, quòd si deposita prauitate conuertentur ad Deum, statim liberarentur. Vnde doctores eorum confitentes, ex peccatis suis hanc miseriam prouenire, inquirunt, quae nam sint illa peccata. Rabi Salomon cultum uituli in deserto fabricati criminatur, quod crimen iam diu Deus puniuerat, &ignouerat ante lesum. Alij uaria singulorum delicta, alij occultum uo lunt esse peccatum, cuius culpa supplicia pendunt. Tertium signum. Esaias in fine capituli di cit, quòd seruus ille Dei pro transgressorib. exorauit. Iudaei contra ter saltem quolibet die in execrabilib. sacris suis, Romano Imperio, Ecclesiae Christi, cunctis Gentibus, praeterquam Judaeis, terribilissima imprecantur, atque in Talmuticis constitutionib. suis iubentur, Christianos utcunque possint, uel ui, uel fraude, doloue laedere. Quartum, quonam pacto erudi tio, &disciplina pacis, quam in seruo Dei esse Esaias ait, in hac indocta, &peruersa ludęorum plebecula ponenda est. Quintum, quonam pacto sublimior est populus iste quam angeli Dei, qualem esse illum seruum Dei omnes antiqui ludaei proculdubio consense runt. Sextum, cum dicat Esaias: Iniquitatibus populi mei ductus ad mortem, quis non uide at alium esse seruum Dei illum, qui ad mortem ducitur, alium Dei populum, ob cuius iniquita tes acciditur, nisi forte quis uelit Esaiam scriptorem omnium elegantissimum, sic absurde lo cutum fnisse, ut intelligi uoluerit, ab iniquitatib. populi mei ductus est populus meus ad mortem.