Latin
42.9
Ficino, Opera omnia 42.9
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde si populus ludaicus peccatum non habet, falsò hîc de populo Iudaico loquitur Esaias, si habent, falsò loquitur statim, quando subdit, iniquitatem non fecit, si modo tunc de populo loquitur, seruus igitur ille Dei nullo modo populus esse potest. Sed operaepretium est uerba ipsa Esaię in duodecim Conclusiones redigere, quemadmodum Paulus Burgensis Episcopus, Theologus insignis redegit. Prima, Seruus Dei apud Esaiam descriptus cunctis creaturis est excellentior, dicit enim, exaltabitur, &eleuabitur, &c.