Latin
421.1 to 421.4
Ficino, Opera omnia 421.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
duas quidem furias incitari à daemonibus ultoribus, Plato inquit, Plotinusque probat, &Orpheus ipse magnum daemonem ultorem proprio hymno describit. Tales sunt enim primae animae huius perturbationes, quales sunt eorum qui delirant phrenesi propter febrem, aut eorum qui melancholico terrentur humore. Quod quidem fieri &Auicenna fatetur, &Proculus, cum dicat esse dęmones quosdam irrationales, significat nihil mirum esse, si animae miserorum irrationales euadant. Quando enim quinque sensuum actiones cessant, actiones interiores maximè augentur. Ac si ratione uti plurimum consueueris, tunc diligentissimè specularis. Si phantasia, tunc imaginaris uehementissimè. Id usque adeò fit in somno, ut quae rersi imagines sunt, res ueras esse putemus, atque horribilibus uisis perterriti trepidemus, sudemus, uociferemur, atque surgamus. Multo magis impijs in mor te atque post mortem fallacia terribilium contingit imaginum. Tunc enim cessant uaria nutriendi officia, sensuum externorum multiplices actiones, humanarum actionum occupa tiones, rerumque solatia, solius restat (ut Platonici putant) phantasiae furentis, uel phantasticae rationis imperium in homine impio, quae odio quo dixi, &timore commota uersat secum longo ordine tristes imagines. Nunc coelum ruere in caput suscipit. Nunc se terrae profundis hiatibus absorberi. Tum impetu absumi flammarum. Tum uasto aquarum gurgite mergi, aut umbris daemonum comprehendi. Itaque corpus suum per infima passim exagitat, quacunque furentis phantasiae depulerit impetus, malusque daemon, ut Mercurius ait &Plato, quos quidem duos esse uult hac in re, etiam si non aduertant, legis diuinae ministios. Atque id ex odio metuque patietur impius per Megaeram. Caeterum per Alecto, ex amoris habitu quem ad corporea contraxerat indelebilem, tales quędam rursus cogitationes surrepunt &affectus, uidelicet quemadmodum senes, qui uixerunt in iuuenture lasciui, duplici poena uruntur in senio, scilicet quòd ardent uoluptatum cupiditate, quodque omni spe potiundi priuantur, nisi forte delirent, sic miseri apud inferos ob pristinum habitum cupiditatibus humanarum rerum alij alijs solicitantur, atque ut plurimum non sperant se consequi posse, quamuis nonnumquam uelut insani sibijpsis uideantur propemodum suas delicias adipisci, sed ad poenas acerbiores se statim ab illis arceri. Sardanapalus arcetur longius ab amplexu, Midas ab auro, à conuiuio Tantalus, à fastigio Sisyphus.