Latin
421.5 to 421.8
Ficino, Opera omnia 421.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta uis phantasiae est, tantus impetus, quando uel ipsa imperat iola, uel solus phan tasticus quidam habitus &affectus ex diuturno ipsius commercio in ratione contractus. Ordinem à nobis in superioribus positum confirmat Olympiodorus in commentarijs in Phędonem, tria ex Platonis sententia uitia ponens. Prima quidem quae facilè sanabilia sint, quae scilicet habitu careant. Secunda uerò difficilè curari posse inquit, ut pote quae habitu committantur, sed repugnantiam quandam poenitentiamque comitem habeant. Tertia denique sanari non posse, quae uidelicet &habitu perpetrentur, &repugnantia poenitentiaque penitus careant. Prima igitur Acheronti, secunda Pyriphlegethonti atque Cocyto, tertia Tartaro apud Platonicos deputantur, unee dicit Plato nullum unquam egredi posse. Totidem gradus bonis in Phędone distribuuntur, ubi asseritur animas innocentes &pias, sed expertes philosophiae, in aëre unà cum aëris corporibus facilè uiuere, animas autem philosophia ciuili insuper praeditas, in coelo cum coelestibus lucidisque uehiculis, denique purgatissimas super coelum absque corporibus beatissimè uiuere. Orpheus autem nouem praecipuas animabus distribuit regiones. Probis quidem uel octauam sphę ram uel planetas, uel aetherem sub planetis. Quae quidem sphaerae nouem sunt, si diligen tius partiaris nouem contemplationis gradibus, quos aliâs diximus congruè. Medijs au tem aërem, aquamue, &terram. Reprobis denique Acherontem, Cocytum, Pyriphlegethontem, ubi nouies insuper Styx interfusa coercet. Nouenarius autem numerus inde su mitur, quòd uel affectione quadam, uel habitu mobili, uel habitu immobili peccauerunt atque quocumque horum modo deliquerint, uel cogitatione, uel etiam sermone, uel insuper actione peccarunt, unde nouem gradibus culparum, nouemque poenarum meritò computantur. Oraculum uerò illud Maronis in sexto, nullo pacto contemnendum est, quasi poëticum, in quo partim Mercurium, partim Platonem secutus, affectus describit quatuor, qui quatuor sequanturhumores. Siquidem ex ignea bile appetitum, ex aëreo san guine uoluptatem, ex atra bile terrea timorem, ex aquea pituitam dolorem mollitiemque nasci consentaneum esse uidetur. Deinde subdit ex quatuor his affectibus quatuor tales habitus in animo concipi ad corporea declinantes, quos miseri post obitum secum ferant circa quatuor elementa purgandos. In qua quidem purgatione quatuor praecipuas inferis plagas disponit more Platonico, ubi licet Acherontis, Cocyti, Plilegethontis, Tartari strepitum mugituque audire.