Latin
423.1 to 423.5
Ficino, Opera omnia 423.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Auicenna uerò in metaphysicis, eos animos, qui nondum uel bonum, uel malum habitum contraxerunt, ex diuinae clementiae largitate boni aliquid reportare. Nos igitur si phi losophicis hac in re coniecturis liceret incidere, forsitan diceremus, ordine rerum ita currente, eiusmodi sortem illis quodammodo praeter apparentem ordinem contigisse, sed à diuina sapientia, quae nihil usquam esse permittit ordinis totius expers, in ordinem quen dam nobis quidem occultum, superis autem manifestissimum redigi. Quid si Deus quemad modum inter omnia extrema quae inter se longissimè distant, plura semper media interpo nit, ita inter ipsas beatissimorum miserrimorumque sortes tanquam maximen omnium inter se distantes gradus, quam plurimos interiecit? ut non pauciores in occultis animorum ordinibus, quam in manifestis, corporum gradus existerent, essentque hinc beatissimi multi, multi inde miserrimi, rursus hinc alij minus beati, inde alij miseri minus, omnium uero medij pariter, qui neque miseri sint propriè, neque beati? Siquidem beatus est, qui diuinis in Deo saporibus fruitur, miser uero, qui nusquam diuinum aliquem sentit odorem, semperque esurit. Minus autem inde beatus, qui in illo paucioribus fruitur. Vicissim minus hinc miser, qui esurit doletque minus. Medius tandem, qui in creatura quosdam creatoris sentit odores, uiuitque odore contentus. Quamobrem dicent forte Philosophi infantum ani mas non debere de diuina iustitia conqueri, quia si fortè facultate summi boni priuatae sunt, etiam sunt extremi mali discrimine liberatae. Rursus probabile est non conqueri, si modo in perspicuitatem animae nullis corporalium affectionum nubibus obfuscatam, lumen diuini Solis naturalia creans, naturalium formarum influat plenum, eique, ut Timaeus inquit, ordinem uniuersi demonstret, atque simul ordinatorem in ordine, quantum ordo ipse capit ordinatoris, &hoc bono iubeat faciatque esse contentam. Itaque sicut in homine inter crassum corpus &animam spiritus est, atque in affectu dolorem inter &uoluptatem est indolentia, item in ratione inter scientiam &ignorantiam opinio recta, rursus in uniuerso perspicua interlucidum &opacum, sic in spiritibus segregatis esse uidentur, qui in coelis tàm luce, quàm lumine Dei beate formentur, atque contra quibus circa terram miserabiliter utrunque desit. Inter hos autem in puriore aëre mendij, quibus etsi non lux ipsa propriè, tamen lumen aspiret.