Latin
423.6 to 423.10
Ficino, Opera omnia 423.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Meminisse uero oportet, quod significamus alias, quemadmodum aliud est lux in Sole permanens, aliud lumen inde manans, perque cuncta diffusum, aliud radius quidam oculis inde naturaliter insitus, sic aliud esse infinitam in Deo lucem, per quam solam &Deus seipso fruitur, &beatae mentes diuina bonitate fruuntur. Aliud commune lumen inde per omnes perspicuas mentes se abundè diffundens, per quod quasi creatum externumque mentes singulae (modo inde nondiuertantur) creata cuncta conspiciunt, creatorem uerò ipsum propriè in seipso nequaquam, nisi per lumen accensae transferantur in lucem. Aliud radium quendam iam singulis proprium, factumque ab ini tio mentibus naturalem, in eis testantem quodammodo etiam inde diuersis atque discedentibus. In gradu quidem primo beati sunt, in secundo uerò neque beati propriè, neque miseri, modò hoc in ipso contenti uiuant. In tertio denique animae sunt humanae, siue corporibus, siuem corporeis affectibus alligatae, atque ex hoc ipso penè iam miserae, sola uerò spe quasi felices. Miserrimi uerò sub hoc ipso gradu sunt, quibus solus restat radius, atque ille quidem iam &caliginosus, &urens, lucisque purę siducia destitutus. Fortè uerò Platonicus aliquis ita conijciet. Si Deus mentes primae lucis gratia procreauit, atque ipsae ad eam con sequendam, tùm diuinae bonitatis agnitione, tùm uel maximè amore parantur, quippen cum agnito lumine inde formet, &amor hinc illuc luce reformet, uerisimile fore diuinam iustitiam uelle nulli omnino mentium agnoscendi amandique Dei semperfacultatem omnem occasionemque deesse. Quoniam uerò multis ante rationis usum morientibus, rursusque quibusdam ab initio stolidis, utrunque maligna fati necessitate subtrahitur, ideo consentaneum fore, facultatem eiusmodi per diuinam prouidentiam, uel in hac quandoque miro quodam pacto, uel in altera saltem uita rependi, nequis absque propria culpa fine speciei praecipuò careat. Quamobrem horum animas etsi hic nunquam, tamen à corporibus se gregatas, in illo quod diximus lumine, dum creatorem in creaturis agnoscunt, tanto gra datim accendi creatoris amore, ut ad consequendam lucem certo quodam tempore disponantur, tempore inquam, quoniam solae angelicae mentes tanquam in aeternitate totę, momento siue proficiant, siue deficiant. Animae uerò quasi iam naturaliter quodammodo ad temporalia declinantes, suam tempore operam peragant, sed longiori quidem in corpore, extra uerò corpus admodum breuiori, momenta uerò tum duntaxat, cum pri mum fuerint in angelicam fermè translatae naturam.