Latin
425.1 to 425.5
Ficino, Opera omnia 425.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
PROOEMIVM. CIO hominem in Christo, ante annos quatuordecim, siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium coelum. Et scio huiusmodi hominem siue in corpore, siue extra corpus nescio, Deus scit, quia raptus est in Paradisum, &audiuit arcana uerba, quae non licet homini loqui. )Venerandi in Christo patres &dilectissimi in cathedrali collegio fratres, Paulus Apostolus Gentium, Sol mundi, uas electionis, Spiritus sancti tuba, mysteria haec quae modo narrabam in secunda ad Corinthios Epistola tanquam oracula cecinit, quae quidem cum ad eam Epistolam exponendam peruenerimus, aspirante Deo, pro uiribus explicare conabimur. Interea uerò cum singula uerba eius qui raptus est ad coelum intelligere ab initio cupiamus, neque nobis liceat, cum in terra tanquàm homines uitam agimus, haec audire, studendum nobis est, humanos quoad possumus supergredi limites, &in primis excelsus Paulus obsecrandus, ut ipse sua clementia secum ad coelestem quendam angelicumque gradum nos attollat. Est enim in nobis terra, est &quodammodo coelum, idque trinum. Terra quidem corpus &sensus, affectusque corporeus. Coelum uerò recta ueraque ratio. Ratio autem triplex, quasi coelum triplex esse uidetur. Insima quidem practica rerum humanarum priuatarumque, &publicarum gubernationi, &prouidentiae dedita. Superior autem ratio mundanum ordinem physica facultate considerans. Suprema denique ratio, siue mens, res diuinas altiores mundo theologica ratione contemplans. Quamobrem arcana sublimis Pauli mysteria percepturi, debemus corporeo sensu affectuque di misso quasi terra, itemque ratione practica praetermissa uelut primo quodam coelo, ac rursus Physica ratione polthabita coelo quasi secundo, ad mentem diuinorum contemplatricem, uelut coelum in nobis tertium angelicumque statum, duce Paulo, totis uiribus nos ipsos attollere. Quoniam uerò nec ipsa mentis contemplatio proprijs uiribus intelligentiae ad diuina peruenire potest. In hac nobis iterum tres quidam gradus, quasi coeli tres constituendi, seu potius à Deo per Paulum petendi, uidentur. Fides, spes, charitas. Spiritus sancti dona, praecipua uerò charitas, omnem scientiam supereminens, &cum ordine seraphico nos coniungens. Hic denique trinum quoque nobis occurret coelum. Nam in charitate seraphica ineffabilis ille accendetur in nobis Spiritus sancti feruor. In hoc autem almo feruore, lumen &sapientia uerbi diuini protinus effulgebit, quibus sa nè muneribus diuinis gratia praediti incomparabili potentiae donum consequemur à pa tre, quo quidem mysteria Diuo Paulo diuinitus r euelata percipere ualeamus.