Latin
425.6 to 425.7
Ficino, Opera omnia 425.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem modo significabamus in calore lumen accendi, diligentius mihi uidetur conside randum. Philosophorum sententia est, calorem in corporibus naturaliter à lumine proficisci. Quemadmodum in spiritibus ab intelligentia uoluntatem. Sol igitur uelut quidam coeli Dominus perspicuis ubique corporibus, quasi similibus lumen inprimis infun dit atque inde calorem. Terrenis autem calorem prius tabuit, materiam crassam extenuantem. Postea uerò exhalationibus inde surgentibus lumen protinus inserit. Deus similiter mentibus à corpore separatis per intelligentiam infundit amorem. Animis uerò tene broso corpore circumseptis, necessarius inprimis est amor, ex fide, speque in Deum erecta creatus. Quo quidem amore purgati in Deumque conuersi, lumen intelligentiae consequentur. Quamobrem &nos, uenerandi patres fratresque dilectissimi, fide, speque diuina freti, &amore flagrantes ad diuinorum intelligentiam Paulo reuelante proficisci debemus. Aulus ex tribu Beniaminnatus in oppido Gestali ludaeae, quo à Romanis capto in urbem Ciliciae Tarsum sese contulit. Inde à patre Hierusalem ad Gamalielem missus disciplinae gratia, Christianae legis primordia crudeliter insecutus.