Latin
44.1 to 44.4
Ficino, Opera omnia 44.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Prae caeteris uerbis Esdrae, maximè illa consideranda sunt, quòd Saluatorem, id est, lesum, qui Saluatorem significant in ligno in Paschę tempore, Iudęi humiliaturi erant. Meminisse rursus oportet, quòd quartadecima Luna; lex ludęis celebrare pascha, &agnum praecipit immolare. Vnde Anatolius Philosophus Alexandrinus, subtiliter probat, primò quidem rationibus, deinde sege, ac etiam authoritate Philonis, losephi, Agatobuli, Aristobuli, Iudaeorum ritum celebranuae Paschae Mosaicum, rectum &consuetum esse mense Martio postquam &Sol &Luna aequinoctium uernale transierit, ac Luna Soli opposita sit. Hinc Policrates Apostolicorum discipulorum discipulus asserit, Apostolos etiam, eorumque successores solitos celebrare Pascha iuxta ludęorum consuetudinem quartadecima Luna, quando populus ludaeorum Azyma faciebat. Quorsum haec? ut confirmemus quod aliàs diximus, scilicet eclypsim Solis, quae Christo patiente contigit naturalem non fuisse. Quod autem contigerit, Lucianus Antiochenus ante tribunal iudicis sui sic testatus est. Requirite in Annalibus uestris, inuenietis temporibus Pilati, Christo patiente, fugato Sole, interrumptum tenebris diem. Tertullianus quoque clamauit ad ludices: Hunc mundi casum in Annalibus uestris relatum habetis. Esaias Ego Dominus Deus uocaui te ad iustitiam, &tenebo manum tuam, &confir mabo te, &dedi te in Testamentum generis mel in lucem Gentium, aperire oculos coecorum, producere ex uinculis alligatos, &de domo carceris sedentes in tenebris. Hęc il le, in quibus Deus Christum alloquitur. Mittit eum ad Testamentum nouum introducendum, Gentiles conuertendos, non minus quàm lundaeos, ad eos qui in limpo alligati sunt, soluendos, &purganda peccata. Alibi apud Esaiam Christus ita loquitur. Non sum contumax, neque contradico, dorsum meum posui ad flagella, &maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti à foeditate sputorum. Item, in die illa erit radix lessę, quae erit in signum populorum, ipsum Gentes deprecabuntur &erit sepulchrum eius gloriosum, haec omnia lesu Nazareno contigerunt. Amos: Et erit in die illo dicit Dins, occidet Sol meridie, &tenebrabitur dies lucis, &conuertam dies festos uestros in iuctum, &cantica uestra in lamentationem. In die scilicet, quo patietur Messias, occidet Sol, eclypsim Soli in meridie, patiente lesu, significat, dies lucis, id est, Christus, qui lux lucis est.