Latin
44.5 to 44.7
Ficino, Opera omnia 44.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Pòst haec in perpetuam uindictam statuit Deus, ut ludaei quotidie uexentur, lamentationesque Hieremiae, &similes quaerimonias repetant. Ezechiel: Exaltaui lignum humile. lob: Quis det nobis de carnibus eius, ut saturemur? Zacharias: His plagatus sum. Item alibi de Deo saluante Ierusalem sic ait: Effundam su per domum Dauidis &super habitatores Ierusalem spiritum gratie, &potestatis, &aspicient in me, quem confinxerunt, &plangent super eum quasi planctum unigeniti. Hec ille. Ipse qui tanquam Deus spiritum gratiae, &potestatis infundit, tanquam homo configitur, atque idcirco, ut intelligeremus, Christum ex diuersis naturis constitutum, alia ratione mirabilia operari, &ratione alia terribilia pati. Zacharias in prima persona dixit, scilicet ef fundam, in secunda, super eum effundam, scilicet ego tanquam Deus, aspicient in me, quem confi xerunt, scilicet tanquam hominem, &plangent super eum, scilicet hominem à me Deo assumptum. Nemini autem licet fingere textum, qui dicat, aspicient in eum, omnis enim Biblia tam Hebraica quàm Chaldęa dicit, aspicient in me plangent, id est, poenas dabunt in hoc seculo, &futuro. At quo pacto spiritum gratię infundit, si plangent super eum? certen Spiritus sancti gratiam, &priscorum peccatorum, liberauit enim uolentes ab inferis, infu dit etiam spiritum potestatis ad incredulos puniendos, hi enim sunt qui plangunt. Ahacuc? In medio duorum animalium cognosceris, existi in salutem populi tui, ut saliios faceres Christos tuos, misisti in capita inimicorum mortem, duorum animalium, id est, duorum Testamentorum, rursus duorum Prophetarum in monte Thabor, Mosi &Heliae. Iterum duorum latronum in cruce. Fortè etiam duorum brutorum, quando natur hatus est in stabulis in salutem populi tui, ut saluas ab inferis faceres credentium adimas.