Latin
449.5 to 449.7
Ficino, Opera omnia 449.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
In praesenti uerò de iusta pro meritis praecedentibus retribu tione disseritur, ubi Deus actiones uoluntatesque considerat, pensatque merita. Personam uerò Graecam ludaeamque nequaquam. Quicunque enim sine lege peccauerunt, etiam „sine lege peribunt, &quicunque in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur.) Quòd „Deus in puniendo rationem non habeat personarum, sed culpae momentum pensitet, ita declarat: Quia tam ludaei, quam Gentilis peccata &culpas aspicit, non personas. Culpa quidem ludaei grauior, quia lex Mosaica data diuinitùs, neque permittit ludaeum semper ignorantiam excusare, &arctiori uinculo reddit obnoxium. Itaque peccantes apud Gentiles, qui lege Mosaica nec instructi fuerant, nec abstricti leuius punientur. Hi namque so la legis naturalis transgressione peribunt. Sine lege, scilicet Mosaica, id est, lege Mosaica non grauante. Iudaei uerò ultra idipsum, quod lege naturali contempta peribunt simi liter, ut Gentiles etiam Mosaicae legis iudicio grauante plecterentur. Praeterea ne Iudaei fortè confidant, sola legum suarum lectione, ceremoniarumque obseruatione perfectos fo re, nec opera, nec gratia alterius indigere subiunxit: non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur, scilicet, quicunque legis praecepta seruauerint, siue Gentiles legis suae, scilicet naturalis, siue ludaei legis praeterea datae per Mosen, &id quidem usque ad Euangelicam legem utrisque necessariam ad salutem. Ac ne fortè quod hic Paulus ait, factores legis iustificari, intelligas uniuersaliter dictum, quodcunque iustitiae per legem quamlibet comparetur, id profectò non perlegis auditum lectionemque, sed per obseruantiam praeceptorum denique reportari. Tametsi perfecta iustitia, scilicet perpetua salute digna per solam legem gratiamque Euangelicam comparatur. De lege naturali, atque scripta, de iudice iudicioque nobis intimo, atque etiam de communi. Cap. XV. Vm enim Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex.