Latin
450.1 to 450.4
Ficino, Opera omnia 450.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
)Per haec confirmat, factores legis, etiam si non audiuerint, iustitiam aliquam reportare. Gentes diuinam le gem tabulis scriptam, qualem ludaei, non acceperunt, ut enim inquit Dauid: Non fecit taliter omni nationi. Insculptam uerò mentibus naturaliter, id est, ab ipsis uitę primordijs, diuinitùs habuerunt. Meminisse uerò debemus, ludaeos à Deo per Mosem legem geminam accepisse. Vnam quidem moralem praecipuè decalogo comprehensam, perpetuò duraturam, nec solùm Iudaeis, sed etiam Gentibus necessariam. Gentes autem eiusmodi legem non scriptis, sed mentibus acceperunt. Alteram uerò cęremonialem, ludaeis duntaxat usque ad Euangelium obseruandam. Post haec autem noxiam. Gentibus uerò nullo tempore necessariam. Circa obseruationem uel praeuaricationem legis &iu dicium damnationemque, &iustificationem, tempora tria commemorat, praeteritum &praesens, atque futurum. Ante Euangelium. In Euangelij tempore. In termino seculorum, &ubique uult legem moralem, siue Gentibus infusam duntaxat, siue ludaeis praeterea scriptam, quicquid ad iustitiam salutemque conducere potest, idipsum non auditu, sed opera &utrisque pariter quouis tempore conducere posse. Et in ultimo iudicio sola opera fore liberanda. Item Euangelio diuulgato, opera legis ad iustitiam salutemque ualentia, haec intelligi uult, quę in Euangelica lege gratiaque fundatur. Denique nullam legem, uel naturalem, uel scriptam habere efficaciam ad iustitiam, &salutem, nisi diuina gratia, praeter intellectum moueat &affectum, atque ita moueat, ut ipsius Dei gratia legis praecepta seruentur. Ipsi sibi sunt lex, id est, pro lege, quotiens uidelicet legem mentibus suis diuinitùs ab initio scriptam, quodammodo legentes obseruant. Profectò lux illa uera, illuminans omnem hominem uenientem in hunc mundum, infudit lumen menti ueridicum. Vt quemadmodum ipsa lux uera existit, iudex in uniuerso, ita ueridicum, inde lumen emicans, tanquam iudex sederet in animo, uicemque Dei teneret in homine. Hoc itaque ex lucerna lumen in mente ueridicum legem indem moralem naturaliter secum artulerit. Hinc Dauid per lumen in nobis inde signatum ostendi nobis existimatbona. Hinc in Epistolis inquit: Sapienti uiro lex Deus est, insipienti uerò libido. Quoniam hi sapientes habentur, qui pro uiribus intentionem animi auertunt à sensibus, ad intellectum uerò conuertunt, ubi diuinam legem auscultant, officia iusta dictantem.