Latin
Cap. XVII
Ficino, Opera omnia 453
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVII. Ilreuncisio quidem prodest, si legem obserues: si autem praeuaricator legis sis, cir„ cuncisio tua praeputium facta est.) Hactenus legem ad salutem non sufficere disputauit. In praesenti uerò neque circuncisionem satisfacere probat. Quoniam uiAdelicet obseruantia legis sine circuncisione uim habeat. At sine legis obseruatione circuncisio iudicatur inualida, sed quonam modo circuncisio prodest? ad originalem culpam uidelicet diluendam. Id confirmatur in Genesi: Masculus cuius praeputij caro circun cisa est, &quae sequuntur. Sed tibi adulto, tunc denique prodest, quum mandata legis obserues, quemadmodum &religiosis duntaxat, si legem suam impleant, professio profutura putatur. Circuncisio enim erat, quasi professio quaedam, circuncisos ad obseruationem legis adstringens, propterea scripsit ad Galatas: Testificor omni circuncidenti se, quoniam debitor est. Quòd autem dixit Apostolus: si circuncidimini, Christus nihil uobis proderit, de tempore duntaxat loquitur post Euangelium diuulgatum. Hic autem tempus ante passionem Christi significat, in quo circuncisio uim habebat. Si autem praeuaricator legis sis, &c. )Hic iam quomodo cir „cuncisio non prosit, ostendit. Perinde ac si dicat: si tu ludaee adulte praeuaricator es legis, circuncisio tua incircuncisio facta est, non plus quam incircuncisio tibi ualet, quia quid per cir cuncisionem profiteris, minimè seruas. Id quidem Hieremias ita confirmat: Omnes Gentes praeputium habent, domus autem Israel incircuncisi sunt corde. Imò uerò ex hoc obnoxij magis, reique censentur, quoniam promissa non praestant. Si ergo Gentilis iustitias legis custo „diat, incircuncisio eius quasi circuncisio reputabitur. )Hic iam circuncisionem comparat „ad Gentiles, quantum uidelicet ad hoc attinet, quod fructum eius Gentiles legem obseruando reportant. Nempe si circuncisionem legis obseruationem prodest, sine hac autem minimen, sequi tur ut si Gentilis incircuncisus custodiat iustitias legis, id est, iusta praecepta legis, incircuncisio eius quasi circuncisio reputetur: nam uerae circuncisionis fructum refert: huius enim gratia exterior homo in corpore circunciditur, ut circuncidere, sed admoneatur in animo. Hinc Hieremias inquit: Circuncidimini Dno, &auferte praeputia cordium uestrorum. Et „iudicabit quod est circuncisum ex natura legem consumans te, qui per literam &circuncisionem „praeuaricator legis es.) Iterum circuncisionem comparat ad Gentilem, ostendens hunc propter „obseruantiam legis ideò proferri. Ait igitur Gentilis incircuncisus consumans legem, id est, implens mandata legis ex natura per rationem, scilicet naturalem. Nempe suprà dictum est na turaliter, quae sunt legis faciunt, hic per comparationem sui iudicabit te ludaeum, ostendens te iudicandum, atque damnandum. Qui es praeuaricator legis, dum eius praecepta transgrederis. Per literam &circuncisionem, scilicet confidentem in ipso scriptae legis auditu, &circuncisione corporea, quę quidem non tam uera circuncisio est, quam circuncisionis intimae signum.