Latin
453.9 to 453.10
Ficino, Opera omnia 453.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
)Dum enim legem, abs te uerbis adeò celebratam, flagitiosis „operibus praeuaricaris, ansas Gentilibus exhibes, ut diuinum apud te cultum, quasi moribus actionibusque inutilem, spernant, atque uituperant. Quod quidem nihil aliud est, quàm Deum inhonorare, id est, debito honore fraudare. Nomen enim Dei per uos blasphematur inter Gentes.) Deum propter flagitia uestra, per legis uestrae defectum contingere putant. Deumque propterea à uobis praedicantium recipere dedignantur, sicut scriptum est. Esaias enim inquit: Dominatores eius iniquè agunt, &igitur tota die nomen meum blasphematur. Et Ezechiel: Non propter uos ego faciam Domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in Gentibus. Circuncisio duplex, corporalis &spiritalis. Prima non sufficit ad salutem.