Latin
453.1 to 453.4
Ficino, Opera omnia 453.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVI. CTautem tu ludaeus cognominaris.) Hactenus ostendit, obseruatores legis iustitiam assequi, etiam si non sint auditores. Quod ad Gentiles praecipuè pertinebat. Deinceps uerò demonstrat, auditores non effici iustos, nisi sint praeterea serSuatores. Quod quidem pertinet ad Iudaeos. Principio quidem narrabit ludaeorum praerogatiuam, quòd legem soli susceperunt. Deinde uitium increpabit, quòd legem tranigressi fuerint. Praerogatiuam autem eorum circa tria disponet. Primò quidem quantum spectat ad Gentem legi subiectam. Secundò, quantum ad legem ipsam attinet. Tertiò, quantum spectat ad legis effectum. Quantum igitur ad Gentem attinet, „cuius nomen est uenerabile, inquit: Si autem tu ludaeus cognominaris.) Hinc Dauid: Facta est ludaea significatio eius. Et loannes Euangelista: Salus ex ludaeis est, ludaei uerò nominantur ab luda Patriarcha: Quemadmodum in Genesi declaratur: Iuda te lau dabunt fratres tui. Quum enim regnante Roboam decem tribus ab eo deficerent, uitulumque aureum adorarent, captiuae ab Assyrijs ductae traduntur, ut in libro Regum quarto narratur. Quod autem reuersae quandoque fuerunt, nullam eloquia sacra faciunt mentionem, imò uerò regiones earum ab extraneis occupatae sunt, qui deinde Samaritani nominati dicuntur. Reliquae uerò tribus duae ab luda &Beniamin trahentes ori gionem in ipsa Roboam dictione, &in cultu Dei unius perseuerauerunt. Quae quidem etsi deinde captiuitatem in Babylone subierint, tamen per Cyrum regem Persarum in patriam denique restitutae feruntur, quemadmodum Esdrae historia narrat. Sed quoniam tribus ludae maior erat, omnis illa Gens ab eo nomen accepit. Nec solùm Gentes ab ipso Beniamin profectae, sed multi etiam ex tribubus alijs reuertentes, qui profectò „tribui ludae se uinxerunt. Et requiescis in lege) Praerogatiuam ludaeorum, quae pertinet ad legem, iam prosequitur. Sed quónam modo requiescis in lege? quia per legem „existimas te certum effici, quid agendum, quidue credendum. Et gloriaris in Deo.) Le „gis uidelicet authore, &in ipso solius Dei culiu. Et nosti uoluntatem eius.) Scilicet declaratam lege, quae quidem notitia susceptae legis est fructus. Magnum uerò priuilegium in hoc ludaei sibi uendicare uidentur, quòd cognouerint per legem quid Deus ipse „uelit eos agere, quidue nolit: propter quam sanè notitiam subdit. Probas utiliora in„ structus perlegem.) Id est, discernis, quae diuinae uoluntati magis consentanea sint. Quod quidem ad perfectionem tuam praecipuè pertinet.