Latin
453.5 to 453.8
Ficino, Opera omnia 453.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea &quantum ad instruendos „alios attinet. Confidis te ipsum esse ducem caecorum, lumen eorum, quisin tenebris „sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae &ue„ ritatis in lege.) Ex his uerbis apparet, ludaeos existimauisse Gentiles esse caecos, id est, omnino mente captos, ut nihil unquam ueri consequi possent, uel etsi non prorsus oculis mentis orbatos, tamen propter absentiam luminis tanquam in tenebris caecutire, aut saltem sapientiae minimum eos attingere. Aut denique uirisem maturamque prudentiam non habere. Ad primum ergo se iactabant, duces esse caecorum. Ad secundum uerò, lumen eorum, qui in tenebris haesitant, &offendunt. Ad tertium autem, eruditores insipientium. Ad quartum denique, magistros infantium. Perinde ac si solus ludaeus scientiae formam haberet, uirtute legis diuinitûs reuelatam, per quam non modò seipsum, sed etiam Gentes omnes erudire ualeret. Quippe quum non solùm ueritatem legis in agendis, sed etiam scientiam mysteriorum proficerentur. Qui ergo alium doces, teipsum non doces.) Hactenus narrauit priuilegia ludaeorum, quibus partim quidem iure gloriari poterant, partim uero insolentius se iactabant. Nunc uerò planius legis abusum praeuaricationemque persequitur, &passim Gentilibus quodammodo deteriores esse significat. Atque, ut mihi uidetur, eos indignatione quadam interrogat, &quasi quadam inuectiua refellit. Primò quidem quantum pertinet ad doctrinam. Dictum est enim quantum legis notitia confidebant, seque duces, lumenque Gentium, quasi caecorum, profitebantur. Itaque consequenter doctrinae ac legis abusus illis dicitur, ad eorum uidelicet superbiam cohibendam. Perinde ac si dicat, Frustrà sapit, qui non sibi sapit. Cur igitur teipsum nec doces, nec emendas? Siquidem docere alios castigareque possis. Quòd autem Iudaeus doctrinam legis ad usum ipse suum disciplinamque perfectam minimè referat, deinceps ita conuincit. Qui praedicas non furandum, furaris, qui doces non moechandum, moecharis. )Quae quidem con „tra proximum delicta putantur. Imò uerò &contra Deum peccas. C Qui abominaris ido„ la, sacrilegium facis.) Abuteris enim his, quae ad diuinum cultum pertinere censentur. „Id quidem primò lege regnante perpetrauerunt, Malachia teste, dicitis mensa Domini contaminata est. Deinde Christum execrantes Prophetis hac lege promissum, ubi in Beel zebub daemoniorum principe miracula facere praedicabant. Mox autem obijcit eis Pau lus, quod diuinam gloriam uehementer offendant. Qui in lege gloriaris, per praeuaricatio „nem legis Deum inhonoras.