Latin
456.1 to 456.4
Ficino, Opera omnia 456.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vt iustificeris in sermonibus tuis.) Videlicet ut ex hoc in tuis sermonibus iustus appareas. Quippe quum propter crimina mea non sis haec aliquando frustraturus. Atque uincas quum iudicaris.) Id est, quando ab hominibus iudicaris promissum, decretumque mutaturus, tanquam ipse meis sceleribus permutatus, in hoc ipso humanam uincas opinionem, implendo uidelicet, quod terminus expleturum mortalis suspicabatur opinio. Promissio quidem diuinitùs facta Dauidi de Christo, ex stirpe Dauidis profecturo, erat prorsus implenda. Pertinebat enim ad propheticum praedestinationis oraculum. Promissiones autem minaces per Prophetas illatas, non est necesse prorsus impleri. Praenuntiantur enim implendae pro meritis, quibus inte rea permutatis, minarum non procedit euentus. Quamobrem nisi fuisset impletum promissum Dauidis, diuina forsitan iustitia culparetur: si quando uerò minarum, portenta minus eueniunt, diuina quidem iustitia non arguitur, sed mutati mortales existimantur. Soluit quaestiones circa Dei ueritatem, &iustitiam, &gratiam contingentes. Cap. XIX. lautem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus, nunquid iniquus est Deus, qui infert iram?) Si Deus clementia sua uel indignis bona tribuit. In quo quidem munere commendabilior gratia eius apparet. Inferre quispiam poterit, Deum Suti malignitate nostra, uelut instrumento quodam, ad suam gloriam celebrandam. Eoque rem deducet, ut dicat iniquum Deum, ubi peccata punit, quae ad suam gloriam conferunt. Inquit ergo Paulus, Quidnam dicemus, si quis arguat Deum iniquum, ubi peccata punit ad suam gloriam conducentia? Perinde ac si dicat, Quomodo deuitabimus absurda, quae inde sequentur. Exprimit autem quod sequitur inconueniens, ita dicens: Nunquid Deus, qui infertiram, id est, uindictam, pro peccato est iniquus? Hoc enim sequi uidetur ex dictis. Iam uerò peccatum nequaquam Deo necessarium est ad ipsam eius iustitiae gloriam commendandam. Si enim peccatum propria quadam uia tenderet ad diuinam iustitiam celebrandam, non esset supplicio, sed praemio dignum. Atque ita Deus dum punit homines, pro delictis uideretur iniquus, quod quidem dictu nefas. Ideò per uerba sequentia prophanum hoc excludit. Dicens absit, scilicet ut Deum iudicemus iniquum. Secundùm hominem dico. Id est suspitiosam con sequentiam circa iniquitatem in Deo fortem futuram, non mea quidem sententia, sed quorun dam ita dubitantium lingua protuli.