Latin
456.5 to 456.8
Ficino, Opera omnia 456.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aduerte quantum Paulus uertatur, uerba etiam aliorum proferre, Deum quomodoliber offensura. Similiter Socrates in Phędro, Philebo se dicu summa omnium formidine perterreri, ne fortè contra nomina diuina delinquat. Hoc autem „non esse dicendum ostendit ita subdens. Alioquin quomodo iudicabit Deus hunc mun„ dum.) Scilicet, si Deus est iniquus, nempe ficut ad creatorem uniuersi pertinet esse poten tissimum, sic ad uniuersi iudicem attinet esse iustissimum. Hinc illud Dauidis: Iudicabit orbem terrae in aequitate. Atqui &ubi Paulus dicit, Quomodo iudicabit hunc mundum? non solum de iudicandis hominibus, sed de uniuerso iudicio uult intelligi, quo quidem Deus omnia potenter attingit, suauiterque disponit, &quae in coelis, &quę sub coelo sunt, mirabili quodam ordine digerit, atque dispensat. Non igitur putandus est in solis hominum „rebus iniquus esse, qui est in communi totius mundi distributione iustissimus. Si enim ue„ ritas Dei in mendacio abundauit in gloriam ipsius, quid adhuc &ego tanquam peccator iudicor? )Si in meo mendacio, id est, propter meum mendacium, quod in omni peccato comprehenditur, ueritas Dei, id est, aequa fidelitas abundauit, scilicet, palàm in gloriam ipsius, adeò ut humanum mendacium propriè ad gloriam Dei conferat, duo sequuntur absurda, primum quidem hominem non debere peccatorem existimari propter mendacium, siqui dem propriè ad Dei gloriam conferat, propterea ea dicit peccatoris personam sumit, quid adhuc, id est, cur etiam nunc &ego iudicor ab hominibus pro mendacio, tanquam peccator, &omnino peccator? Secundum autem absurdum est, quod ansas falsis Apostolis concede mus ad criminandum, ut solent Apostolos Christi ueros. Quum enim Apostoli ueri praedicarent, pabundantiam gratiae Christi peccatorum abundantiam salui. Quale illud Apostoli, Vbi abundauit delictum, superabundauit &gratia. Carpebant Apostolos, quasi di uulgarent, nulgarent, debere homines perpetrare mala, ut contingant inde bona. Quod quidem sequeretur, si mendacium hominis reuera Dei gratiam commendaret, &propriè gloriam illustraret, propterea dixit. Et sicut blasphemamur.) Id est, non si ipsi dicimus &sentimus, sicut quidam nos, quasi per blasphemiam criminantur, &sicut fingunt.