Latin
457.5 to 457.8
Ficino, Opera omnia 457.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
)Scilicet à Dauide scriptum, multas graues ludaeorum Gentiliumque culpas accumulante. Esaiam quoque citabit testem contra eosdem. In peccatis autem enumerandis, primò quidem obmissis, deinde commissionis culpas adducit in medium. Non est iustus quisque, non est intelligens, non est requirens Deum.) Non est iustus quisque iustitia perfecta, quae quidem referri debet ad Deum, atque ad hunc finem gratia diuina contendere. Non est intelligens.) Exactam scilicet rationem, qua iuste actiones sunt in Deum praecipuè dirigendae. Non est requirens Deum. )Quia scilicet non inuestigant quid Deo placeat, quid non placeat. Et quomodo ipse potissimùm sit finis actionibus proponendus. Omnes declinauerunt.) Scilicet uia recta. Meritò in delectu uiarum itinereque sem per errant, qui terminum non prospexerunt. Similiter inutiles facti sunt.) Consequentem finem ultimum, in quo requiescant, non assequuntur, postquam in ipsa finis constitutione uiarumque delectu ab initio errauerunt. Hinc conatus omnis inutilis. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum) Nimirum quum in actionum principijs iam errauerint, opus nullum peragunt absolutem bonum, &quia omnes similiter errauerunt, nullus peruenire putatur ad bonum, uideli cet facultate sua. Hinc omnes gratia pariter indigere censentur. Sepulchrum patens est gut e tur eoium, linguis suis dolose agebant.) Iam peccata commissionis aggreditur, &à sermonis fal sitate detractioneque, &maledicentia facit exordium. In haec enim &quaeuis horribilia peccata labuntur, mortales omnes, qui ab initio semel errantes diuina gratia passim orbati pererrant. Dolose agebant.) Quia non solùm crimina uera, uel palàm, sed etiam falsa &clàm inferunt, atque confingunt. Venenum aspidum sub labijs eorum.) Maleficia siquidem lingua uirus effunee dunt ad longum tempus, quam plurimos infecturum. Quorum os maledictione &amaritudine. plenum est.) Auget admodum, ubi dicit, plenum. Maledictione etiam in Deum, &amaritudinis, „dum etiam alios ad hoc prouocant, &inficiunt. Veloces pedes eorum ad effundendum „sanguinem.) Testimonium Esaiae nunc adducit, &post linguae culpas, peccata operis iam inuadit.