Latin
457.1 to 457.4
Ficino, Opera omnia 457.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nos di et cere faciamus mala, ut ueniant bona.) Scilicet, ut Dei ueritas, &gratia, &aequitas commendetur, abundemus peccatis, ut superabundet &gratia. Non enim nos ita loquimur, uel sentimus. Quorum condemnatio iusta est.) Scilicet, eorum, qui mala faciunt, ut bo ee na contingant. Sicut enim non debemus proponere falsa, ut concludamus uera, ita nec eli gere mala, ut per ea uelut ad finem perueniamus ad bonum. Eorum quinetiam iusta est damnatio, qui tam iniquitas Apostolis notas inurunt. Nec iniuria, qui Deum, uel Dei ministros iniuste damnant ipsi iustè damnantur. Et qui diuinam iustitiam trahere in dubium non uerentur, eam ipsam damnantem experiuntur, &sentiunt cruciantem. Inuectiua contra Iudaeos, atque Gentiles, &quòd obseruatio legis non sufficit ad salutem. Cap. XX. Vid igitur? praecellimus eos? nequaquam.) Paulus se ludaeis adnumerans, es sic interrogat: Quid ergo dicendum? Nunquid nos excellentiores esse Gen tilibus. Aliter quidem hic interrogat, in superioribus aliter. Illic enim quaesiuit, Nunquid amplius est ludaeo? scilicet à Deo tributum: statimque eloquia, mysteria, oracula Dei prę caeteris ludaeo credita confirmauit. Nunc sub ludaeorum persona quaerit: Num Gentilibus eminentiores sumus? Quantum scilicet ad personas, &actiones humanas. Itaque respondet, minimè, atque sicut in superioribus multa &magna Gentilium uitia numerauit, ita deinceps totidem ludaeorum simul, atque Gentilium, ut saltem pares utrique moribus existimentur, &interea ludaei tantò peiores, quantò maiori munere, donato diuinitùs, sunt abusi. Altercatio enim erat inter ludaeos, Gentilesque con uersos ad fidem ueri excellentiores essent. Vbi ludaei praecipuè se diuinis muneribus extollebant, &Gentiles, quasi minime idoneos ad salutem, paruipendebant. Vtrique igitur, sed ludaei maximè, cohibendi Apostolo uidebantur. Causati enim sumus ludaeos &Grae ce cos omnes sub peccato esse.) Proinde ac si dicat, rationibus accusauimus, &criminati su mus utrosque, ita peccati esse subiectos, ut sola diuina gratia iustitiam salutemque consequi possint. Nec Graeci Philosophia, uel lege naturali, neque ludaei praerogatiua, uel lege scripta confidant, sed ad gratiam euangelicam utrique confugiant. Causatus quidem est Gentiles Apostolus, ubi obiecit eis ueritatem Dei in iniustitia impietateque detinere. Causatus quoque ludaeos, ubi disseruit eos acceptam diuinitùs legem praeuaricatos, suo Deum honore fraudasse. Sicut scriptum est.