Latin
469.5 to 469.8
Ficino, Opera omnia 469.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem subiungit Apostolus: Non solum autem, sed &gloriamur in tribulationibus, scientes quòd tribulatio patien„ tiam operatur, patientia uero probationem, probatio uerò spem, spes autem non con „fundit, quia charitas Dei effula est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus „est nobis.) Sic ergo textus continuatur, non solum autem gloriamur in hoc, quod spe „ramus consequi gloriam felicitatemque Dei filijs congruentem, sed etiam ipsis tribulationibus huius gratia susceptis gloriamur atque gaudemus. Non opinantes quidem „uel aliorum more mortalium suspicantes, sed certo scientes, quòd tribulatio panentiam „operatur &c.) Id est in tribulationibus ad inuictum patentiae habitum exercemur, „adiuuante uidelicet Deo, cuius gratia in aduersitate duramus. Patientia uerò proba „tionem.) Sicut igne aurum, ita constans animus aduersitate probatur. Ille enim ap „probari potest tanquam diuinorum credulus, &amator, qui horum gratia libenter durissima quaeque sustinet. Probatio uerò spem.) Nempe qui in praesenti aduersitate du„ rauit, futuram felicitatem sperare proculdubio posse. Spes autem non confundit. )Non fallitur unquam aut labitur, ut inde contingat sperantem aliquando ruborem &ignominiam reportare, aut affici poenitentia, quod sperauerit. Hinc Psalmus: In te Domine speraui, non confundas in aeternum. Spes autem eiusmodi curnam fortiter perseuerat, feliciterume consequitur? Quia uidelicet uegetatur amore: amore, inquam, mentis in Deum erecto, qui sanè amor amore Dei ipsius in menrem est accensus. Hinc Dionysius Areopagita, authore Hierotheo, amorem diuinum cucularem quondam morum nominat, ab ipsa bonitate diuina exordientem, progredientem in animumque, atque hinc in diuinum bonum regredientem. Motus enim animi ad infinitum bonum tendens, cum nequeat à finita uirture animi proficisci, nimirum ab ipso eodem infinito bono sortitur instinctum, ut finis tandem cum principio congruat. Quod si charitas in Deum nostra ab ipsa Dei erga nos charitate principium habet, meritò &quae charitati necessaria sunt, fides scilicet atque spes, ab eadem diuinitate procedunt. Cùm uero nec Deus frustra moueat, nec communis, &assiduus mentis ipsius instinctus esse debeat, prorsus inanis efficitur profectò, ut fides, spes, charitas &fortiter perdurent, &quandoque consequantur euentum.