Latin
Cap. XXVI
Ficino, Opera omnia 469.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem instinctus ad diuina in nobis, ab ipsa diuinitate procedat, hinc etiam confirmatur, quod omnia circa animum in terris mortalia, contrarium generant in nobis instinctum, ut non ualeat animus mortalibus obruntus, nisi per diuinitatem ad diuina prorsus emergrre. Dicitur autem Graecè ἡ ἀγάπν τοῦ θεδ ἐκκέχυται charitas effusa, quod quidem emphaticam proprietatem habet. Perinde ac si dicat, ex charitate di uina uelut ex igne, charitas in nobis quasi flamma per modum scintillantis ignis penitus accenditur. Atque id quidem abundè.