Latin
471.1 to 471.4
Ficino, Opera omnia 471.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vix etiam inuenitur, qui pro iusti alicuius salute, salutem suam spernat. Forte uerò aliquanto facilius repereatur, rarò tamen qui mortem obire uelit pro bono, id est, pro uiro liberali in omnes prae caeterisque benefico, &cui proprer beneficentiam quis summopere debeat. Iustum hic nominare uidetur eum, qui nocet nemini, aliena non usurpat, suum cuique raddit, etiam si nihil de proprijs bonis eroget. Bonum uerò, ut dixi, largum bonorum suorum communicatorem. Id enim bonitatis proprium esse censetur. Nos autem nec erga homines, nec erga Deum iusti eramus, nec erga Deum boni, id est, benefici esse un quam possumus. Bonorum enim nostrorum non eget. Hunc mirabilis in nos Christi charitas elucet, spem nostram nobis confirmans, mutuamque charitatem in nobis accendens. Commendat autem charitatem suam erga nos Deus, quoniam cum adhuc pec „catores essemus, Christus pro nobis mortuus est.) Quod paulo antè per interroga. „tionem significabat, idem in praesentia per affirmationem sine interrogatione declarat. Perinde, ac si dixerit, ex hoc potissimum ingens erga nos Dei charitas demonstratur, quòd filius eius Christus pro nobis contra eum peccatoribus mortem subire uoluit, quasi eadem sit patris silijque uoluntas. Am uerò sicut in superioribus Apostolus charitatem Dei patris erga nos ostendit per hoc potissimum, quod spiritum nobis suum infudit, sic in praesentia tandem ex hoc ipso demonstrat, quòd pro nobis suum filium tradidit, &ad reciprocam erga Deum cha ritatem utrinque nos prouocat. Suam uero charitatem Deus duobus modis exaggerat, cum uidelicet, quia dedit filium pro nostra salute passurum, tùm etiam quia proinimicis, id est, peccatoribus atque rebellibus. Id uero totum in secunda ad Ephesios epistola similiter confirmatur: Deus qui diues est in misericordia per nimiam charitatem, quadile xit nos, cum essemus moitui peccatis conuiuificauit nos Christo &c. Itaque mulio ma „gis iustificati nunc in sanguine ipsius salui efficiemur ab ira propter ipsum.