Latin
470.4 to 470.7
Ficino, Opera omnia 470.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed potius, si adduxerit Christum obseruauisse tempus non solum sibi decens, sed nobis etiam oportunum praescitum diuinitus omnino, quodammodo etiam destinatum, ut Athanasius inquit. Id saepe significat Euangelium, nondum uenit hora mea. Item, uenit hora. Rursus, uenit hora uestra, &potestas tenebrarum. Mors quidem Christi, si diuinam respexeris uoluntatem, sacrificium praedestinatum esse censetur. Sin autem impetum occidentium, homicidium est praescitum. Eiusmodi uerò sacrificium salutare simul, &homicidium prorsus iniquum in eodem tempore mira quadam occasione concurrit, ut non alio tempore diabolica instigatio apud iniquos homines praeualuerit ad hunc euentum, quam quo di uina uoluntas &homicidium praesciuerit, &sacrificium ipsum praedestinauit. Sacrificium eiusmodi operante Deo oportuno quodam tempore celebrandum. Propheta Abacuc ita pręnuntiasse uidetur: Opus tuum Domine in medio annorum, uiuifica illud. In medio annorum notum facies. Cum iratus fueris misericordiae recordaberis. In medio annorum forte significat in medio mundi cursu. Volunt enim aliqui, decem annorum mil libus non mundum, sed mundi cursum prorsus expleri, siquidem motus quietis gratia sit institutus, atque in medio hoc mundi cursu, Deum se hominibus ostendisse, ut aduentus eius aequè ab utrisque seculorum distaret extremis, ne uel expectatio futuri aduentus nimium protraheretur, uel praeteriti memoria prorsus aboleretur. Sed tempora Deus uiderit, aeternitatis fons temporisque productor. Forte uerò Pythagorici bonum ipsum oportunitatem ipsam uocant. Quoniam omnibus prouidet oportune, &una quaeque na tura tunc optimè sese habet, quando eligit, uel sortitur uel aggreditur, quod optaueris oportune. In hoc enim prosperitas, felixque fortuna consistit, ab influxu superiore, &denique à prouidentia superna proueniens. Sed uerborum Apostoli seriem repetamus. Per interrogationem ergo significat Christum pro nobis uoluisse mori propter incomparabilem in nos charitatem, ut hinc &firmiter ab co bona omnia sperare possimus, &pati pro eodem mala omnia debeamus. Auget uerò debitum quòd infirmi, id est, contra eum peccatores eramus, atque rei, non leui quodam crimine, sed impietate grauati. Non inuenitur alius, qui pro iniusto suoque inimico uelit mori, uel laborare quam minimùm.